Deinde cum dicit, confitemini domino. Ponit modum laudis et jucunditatis. Sciendum est autem quod in laude dei praecipue intenditur quod affectus hominis tendat in deum, et dirigatur.
Item consonantiae musicae immutant hominis affectum.
Unde Pythagoras videns quod juvenis insaniret ad sonum Phrygium, mutari modum fecit; ita furentis adolescentis animum ad statum mentis pacatissimae temperavit, ut dicit boetius in proemio musicae suae. Inde est quod excogitatum est, quod in omni cultu aliquae consonantiae musicae exerceantur, ut animus hominis excitetur ad deum.
Hujus autem consonantiae dupliciter consueverunt exerceri: quandoque scilicet in instrumentis musicis, quandoque vero in cantionibus. Et ideo primo ostendit primum modum: quia, in cithara. Secundo secundum, ibi, cantate ei. Affectus enim hominis per instrumenta et consonantias musicas dirigitur, quantum ad tria: quia quandoque instituitur in quadam rectitudine et animi firmitate: quandoque rapitur in celsitudinem: quandoque in dulcedinem et jucunditatem. Et ad hoc, ut vult philosophus in 8 pol., c. 7, tria genera cantus sunt instituta.
Quia ad primum est cantus doristicus, qui est primi et secundi toni, ut volunt quidam. Ad secundum est cantus Phrygius, qui est tertii toni.
Ad tertium est cantus hippolidicus, qui est quinti toni et sexti. Alii sunt post superinventi. Et sic est in instrumentis, quia quaedam instrumenta faciunt primum, sicut tibia, et tuba: quidam faciunt secundum, ut organum: quidam tertium, ut Psalterium et cithara: Ps. 80: Psalterium jucundum cum cithara. Sed quia Psalmista intendit hic inducere ad exultationem, non facit mentionem nisi de istis duobus, scilicet Psalterio et cithara.
Verum quia omnia in figura contingebant illis, 1 Cor. 10: non solum istis instrumentis utebantur ad hoc, sed in figura. Cithara habet sonum ab imo, et signat laudem quae surgit ab imis, idest terrenis; Psalterium vero habet sonum a supremo, et signat laudem quae est de bonis caelestibus. Dicit autem, decem chordarum, quia per eas signantur decem praecepta Decalogi, in quibus tota doctrina spiritualis consistit.