Deinde cum dicit, verbo, ponitur causa gaudii ex parte divinorum effectuum. Moyses in principio creationis rerum facit mentionem de tribus: de caelo, de aqua, et de terra: Gen. 1: in principio creavit deus caelum et terram: et infra: spiritus domini ferebatur super aquas. Secundum hoc ergo Psalmista dicit primo effectum dei in caelis.
Secundo in aquis, ibi, congregans. Tertio in terra, ibi, timeat dominum omnis terra. Dicit ergo, verbo domini caeli firmati sunt. Secundum Glossam exponitur litteraliter et mystice. Et utroque sensu tractantur haec verba quae sunt ex parte dei, scilicet dominus, verbum et spiritus oris. Dominus est nomen potestatis, et potentia appropriatur patri.
Verbum est conceptio mentis, unde et sapientia genita dicitur. Et verbum est filius. Spiritus ejus est spiritus sanctus. Dicitur autem spiritus oris, quia verbo appropriatur os: unde idem est dictum, ac si diceret, spiritus verbi; quia ipse est spiritus filii et veritatis. Et licet indivisa sint opera trinitatis in divinis: jo. 5: quaecumque pater facit; haec et filius facit similiter; hic tamen secundum appropriationem loquitur. In caelo autem sunt duo mirabilia: scilicet ejus perpetuitas, quia incorruptibile; et ejus virtus, per quam totus mundus inferior immutatur, per calorem videlicet in aestate, per frigus vero in hyeme. Perpetuitas autem caeli contingit ex natura formae suae: nam formae elementorum sunt particulares, et non implent totam potentiam materiae: unde materia eorum remanet in potentia ad aliam formam. Forma vero caeli habet totalitatem quamdam, et replet totam potentiam materiae. Sed forma artificiati procedit ex forma artificis. Forma autem concepta in corde patris est verbum. Ergo formatio omnis rei attribuitur verbo; unde dicit, verbo domini caeli firmati sunt.
Virtus autem caelorum est in movendo. Omnis autem motus posterior derivatur a priori sicut a causa.
Primus motus in rebus quae sunt per voluntatem est motus amoris: quia omnis motus in rebus quae voluntatem habent, est motus voluntatis.
Et ideo dicit dionysius, 4 cap. De div. Nom., quod divinus amor non sinit eum esse sine germine; movet autem ipsum ad operandum etc.. Necesse est ergo quod virtus caelorum sit a spiritu: et ideo dicit, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Mystice per caelos intelliguntur apostoli: hi firmati sunt verbo domini, scilicet christi, vel filio domini: et hoc est exoratio ejus et doctrina. Luc. 22: ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua etc.. Item virtus eorum firmata est per spiritum sanctum.
Luc. Ult.: sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.