Deinde cum dicit, congregans sicut in utre aquas maris, ostendit effectum dei in aquis. In aquis autem duo mirabilia sunt consideranda. Unum, quod aquae congregantur in unam partem terrae, et non occupant totam superficiem, quod est mirabile propter duo. Primo, quia naturalis ordo est quod sic aqua circumdat totam terram, sicut aer aquam. Item mare est altius terra. Secundo, quia licet aqua continue evaporet per calorem solis, tamen in eadem quantitate conservatur. Et ideo duo dicit: scilicet quod congregantur in unum ex mandato dei. Hier. 5: posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit: et commovebuntur, et non poterunt, et intumescent fluctus ejus et non transibunt illud. Job 38: quis conclusit Ostiis mare etc. Usque tumentes fluctus ejus? et ideo dicit, congregans sicut in utre aquas maris. Aqua congregata in utre habet tremorem et elevationem, non tamen defluit; quia retinetur a pelle utris; sic aqua congregata in mare habet tumorem, et tamen non fluit, quia continetur virtute divina. Gen. 1: congregentur aquae etc..
Aliud mirabile est, quod continue evaporat, et non minuitur. Unde, sicut quidam philosophi dicunt, per virtutem caloris solis tota aqua siccaretur secundum naturam. Et ideo contra hoc dicit, ponens in thesauris abyssos. Abyssus, secundum Augustinum, dicit profunditatem aquarum immeabilem: et habet duplicem interpretationem; ab a, quod est sine, et basi, quod est fundamentum: quasi sine fundamento, et sine candore, quia profunda est et obscura.
In thesauro sunt tria: quia thesaurus quamdam multitudinem auri dicit, et illud quod in thesauro ponitur, conservatur; unde dicitur quasi theca auri.
Item ponitur, ut ad utilitatem extrahatur. Hoc totum est in abysso: quia in ea est immensa abundantia sive multitudo aquarum. Secundo in abysso conservatur aqua et non decidit; tertio extrahuntur ad utilitatem, cum elevantur vapores ex eis, et generantur pluviae, et irrigatur terra. Ps. 17: apparuerunt fontes aquarum. Mystice exponitur dupliciter: de bonis et de malis. De bonis, ut per aquas maris intelligamus populos. Apoc. 17: aquae multae populi sunt, et gentes et linguae.
Quasi ergo aquas maris populos hujus mundi congregat in ecclesia sicut in utre. Comparatur autem ecclesia utri propter unitatem; et quia uter de pelle fit mortui animalis; per hoc insinuatur quod ad hoc aliqui ad ecclesiam venient, ut mortificent membra sua, quae sunt super terram; nam quasi caeli apostoli confirmati sunt, et ex his congregati sunt in ecclesia populi. Ponens abyssos, idest profunditatem divinorum sensuum, in thesauris, sacrae Scripturae.
Isa. 33: divitiae salutis, sapientia et scientia; timor domini ipse est thesaurus ejus. Vel abyssos prius, scilicet peccatores profundos et obscuros tenebris vitiorum, ponens thesauros auri ecclesiae.
Magnus thesaurus ecclesiae Paulus est et matthaeus et Magdalena, qui quondam fuerant quasi quaedam abyssus. In malis vero aqua maris intelligitur tribulatio hujus vitae. Ps. 68: intraverunt aquae usque ad animam meam. Deus autem confirmat caelos, non tamen aufert eis infirmitates; quia sic gratia conservatur interius, quod infirmitates exterius non excludat. Et ideo dicit quod congregat tribulationes eorum, scilicet caelorum, idest virorum caelestium, in utre, idest in corporibus eorum, ponens abyssos, idest persecutores ecclesiae in thesauris, quia non dat eis libertatem saeviendi contra ecclesiam quantum volunt.