Deinde cum dicit, de caelo, probat eorum dignitatem per discussionem divini judicii: et circa hoc tria facit. Primo enim praemittit certitudinem divini judicii. Secundo subdit vanitatem humanae prosperitatis, ibi, non salvabitur rex. Tertio efficaciam gratiae in sanctis, ibi, ecce oculi domini. Circa primum duo facit. Primo certitudinem divini judicii pensat ex ejus altitudine; secundo ex ejus causalitate.
Et primo ostendit eam ex primo; secundo ex secundo, ibi, qui finxit. Circa primum duo facit.
Primo enim ostendit certitudinem divini judicii ex ejus altitudine. Secundo removet dubitationem, ibi, de praeparato. Dicit ergo, de caelo etc.. Quanto aliqua virtus est altior in ordine et genere virtutis, tanto est efficacior ad opera quae illi virtuti conveniunt. Et ideo quanto aliqua virtus cognitiva est subtilior, tanto est efficacior in cognoscendo.
Nihil adeo est sublime sicut divinus intellectus; et ideo efficacia ejus in cognoscendo est maxima.
Et ideo dicit, de caelo, idest altitudine divinae majestatis. Sicut enim nihil est altius caelo in corporalibus, ita nihil altius deo in spiritualibus. Et ideo quia de alto respicit, ideo, videt omnes filios hominum; quia quanto plus ex alto videt, tanto plures videt: Prov. 16: omnes viae hominum patent oculis ejus.