Deinde cum dicit, qui finxit, probat certitudinem divinae cognitionis ex ejus causalitate: et circa hoc duo facit. Primo enim ponit ejus causalitatem.
Secundo concludit certitudinem cognitionis ejus, ibi, qui intelligit. Stultum esset dicere, quod aliquis faciens aliquod opus operatum, ignoraret usum ejus: frustra enim faceret, cum usus sit finis ejus; et ideo alibi dicit: psalm. 93: qui finxit oculos, non considerat? quomodo ergo potest esse quod faceret aliquid proportionatum ad cognoscenda particularia nisi ipse cognoscat ea? homo namque cognoscit singularia per intellectum et animam et cor suum. Ergo deus qui facit illud cor, cognoscit ea. Et nota, quod verba habent pondus suum. Dicit enim, corda, ut excludat unitatem intellectus in omnibus: nam diversi diversos habent intellectus. Dicit autem, singillatim, ut ostendat quod anima non est duplex: alias non diceretur finxisse singillatim, sed unam, ex qua omnes, et sic similiter singillatim. Ergo ipse singulas per se animas finxit, scilicet per creationem, cum sit anima substantia per se subsistens, non ex materia.
Item dixit, finxit, ut ostendat quod non de substantia dei fit; alias non diceretur ficta, sed consubstantialis.
Et dicit signanter, finxit, quia fingere figulorum est qui vili materiae pulchram formam imprimunt; sic deus corpori luteo animam creando infundit: 2 Cor. 4: habemus thesaurum istum in vasis fictilibus: Rom. 9: numquid dicit figmentum illi qui se finxit, quid me fecisti sic? et ex hoc concludit quod intelligit omnia opera eorum: qui enim scit causam, scit effectum. Causa autem omnium effectuum humanorum est Cor. Deus autem scit Cor. Ergo et ejus opera. Finxit intelligitur de figmento gratiae, quia ab ipso sunt dona gratiae, et hoc singillatim, quia divisiones gratiarum sunt, 1 Cor. 12. Et hoc quia ipse intelligit opera eorum adjuvando et promovendo.