Non salvatur. Supra Psalmista ostendit dignitatem sanctorum ex certitudine divini judicii, ex qua probare intendit dignitatem sanctorum; nunc in parte ista ostendit humanae prosperitatis vanitatem: et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit quod nulla potestas temporalis potest homines ad salutem justorum perducere. Secundo ostendit, quia hoc facit misericordia dei, ibi, ecce oculi domini. Dicit ergo, non salvatur rex. Sed quia potestas saecularis est triplex: una quae consistit in multitudine subditorum, alia in robore corporis, et alia in divitiis exterioribus; ideo ostendit quod nullum eorum potest perducere ad salutem.
Et primo de prima potestate, et haec est regia; et ideo dicit, non salvatur rex per multam virtutem.
Hieronymus habet, in multitudine etc.. Psalm. 145: nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Immo si aliquando habent salutem, hoc est per deum: psalm. 143: qui das salutem regibus. Secundo ostendit quod non est salus in robore corporis; unde dicit, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae, idest roboris: baruch 3: ibi fuerunt gigantes nominati, illi qui ab initio etc.. Tertio, quod non in divitiis. Et ponit duo adminiculativa; scilicet equum, et abundantiam rerum. Quantum ad primum dicit, fallax equus etc. Idest quantumcumque habeat bonum equum, tamen non potest salvari corporaliter vel spiritualiter: Prov. 21: equus paratur ad diem belli, dominus autem salutem tribuet. Quantum ad secundum dicit, in abundantia autem virtutis suae non salvabitur, idest rerum exteriorum: Prov. 11: qui confidit in divitiis suis, corruet: isa. 31: vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes. Mystice, moraliter et allegorice sic exponitur, quod homo non salvatur propria virtute, quodcumque bonum obtineat. Est enim triplex bonum per quod videtur quis consequi posse salutem. Primum est potentia; et quantum ad hoc dicit, non salvatur rex per multam virtutem.
Si vero sit potens ut regat alios, hoc non est per virtutem suam, sed habet a deo. Secundum est constantia; et hanc non habet per virtutem suam: unde dicit, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae. Tertium est bona dispositio corporis et fortitudo; unde dicit, fallax equus, scilicet corpus forte et robustum est fallax. Vel est universaliter, in abundantia virtutis suae, idest undecumque habeat aptitudinem ad bonum, non salvatur nisi ei deus salutem tribuat: Psal. 29: ego dixi in abundantia mea, non movebor in aeternum.
Avertisti etc.. Hoc est quod dicitur hiere. 9: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis.