Titulus Psalmus David cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit.
Historia haec habetur 1 Reg. 21, ubi dicitur, quod David fugiens a facie Saulis, venit ad Achis regem Geth, et cognitus est ibi, et etiam virtus ejus, quia occiderat Philistaeum; et timens ex hoc sibi periculum imminere, quia illi erant de genere Philistinorum, et etiam propter virtutis suae invidiam, voluit hoc vitare, et finxit se fatuum, et sic rex ille contempsit eum. Totum hoc habetur 1 Reg. 21; nisi quod nomen non consonat, quia ibi rex vocatur Achis, hic vero Abimelech. Nec est inconveniens, vel quia binomius fuit, vel quia Achis nomine, sed de genere Abimelech. Unde mutavit vultum ostendendo se fatuum, et dimisit eum et abiit, quia David ejectus ab eo abiit, et recessit.
Mystice christus mutavit vultum suum, quando mutavit sacramentum suum, in quo divina veritas occulta fuit. Vel christus vetus sacramentum paschale mutavit in novum coram Abimelech, qui interpretatur patris mei regnum. Pater christi deus secundum divinitatem, David vero secundum humanitatem.
Regnum David est populus Judaeorum, regnum dei est ecclesia. Christus vero mutavit vultum suum coram Abimelech, idest coram Judaeis, quia erant regnum patris sui David, qui non cognoverunt eum: isa. 53: vidimus eum, et non erat aspectus: et contempserunt eum: unde nec reputavimus eum. Et abiit ad gentes. Vel Achis qui incredulus interpretatur, significat Judaeos. In praecedenti Psalmo exposuit Psalmista justorum dignitatem; hic autem invitat alios ad dei laudem.
Dividitur autem iste Psalmus in duas partes. Primo enim ponitur exhortatio ad laudem. Secundo quaedam instructio necessaria, ibi, venite filii. Circa primum duo facit. Primo enim agit de dei laude.
Secundo ponit materiam laudis, ibi, exquisivi. Circa primum duo facit. Primo enim praemittit laudis exemplum. Secundo hortatur alios ad imitandum, ibi, audiant. Circa primum duo facit. Primo enim ponit exemplum laudis in se. Secundo laudis dei fructum, ibi, in domino laudabitur. Dicit ergo, benedicam dominum. Aliquando laudat deum aliquis propter seipsum, sicut quando loquitur lingua, sibi soli loquitur. Aliquando propter consolationem aliorum, sicut quando prophetat etiam aliis.
Benedicere ergo domino est, ut dictum est, confiteri laudem dei; sed benedicere dominum est facere bonum: in omni tempore, scilicet adversitatis et prosperitatis. Contra Psal. 48: confitebitur tibi cum benefeceris ei: sed non sic faciebat job 2: si bona suscepimus de manu domini, mala autem etc.. Tob. 4: omni tempore benedic deum. Item oportet ut non solum in se, scilicet in corde suo quis benedicat deum, sed etiam quod laudem ejus habeat in ore. Necessitas enim laudis vocalis est, ut non solum laudes deum, sed etiam ad utilitatem et provocationem aliorum laudes eum. Unde dicit, laus ejus in ore meo: isa. 51: gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Semper, autem dicit, idest in omni statuto tempore. Vel in praeparatione animi. Vel semper benefaciendo, ex quo deus semper laudatur. Nota quod hic versiculus cantatur in sexta, quando christus passus est, cujus passio est nobis causa laudis.