Deinde cum dicit, timete, hortatur primo ad observantiam divini timoris. Secundo causam timoris assignat, ibi, quoniam non. Tertio causam manifestat, ibi, divites eguerunt. Dicit ergo, suavis et dulcis est dominus. Sed quibus? timentibus eum.
Ergo, timete dominum omnes sancti ejus. Et dicit sancti, quia nullus potest esse sanctus nisi sit timens.
Et dicit hoc, quia non solum timor necessarius est ascendentibus ad sanctitatem, sed etiam manentibus in ea: Eccl. 27: si non in timore domini tenueris te, instanter a te subvertetur domus tua. Et etiam quia nihil ita evacuat sanctitatem, sicut superbia; et timor est retinaculum superbiae: Eccl. 7: qui timet deum nihil negligit: Eccl. 40: non est in timore domini minoratio. Causam autem quare timendum est, subdit, quoniam non est inopia timentibus eum.
Hoc exponitur multipliciter. Primo de inopia spiritualium bonorum: isa. 33: divitiae salutis sapientia et scientia; timor domini ipse thesaurus ejus.
Si ergo timor domini thesaurus est, non est inopia timentibus eum. Item de inopia corporali. Contingit namque aliquando timentem deum parum habere; sed non contingit eum esse inopem. Inops est qui se deficientem reputat: qui timent deum sunt contenti his quae habent: Phil. 4: ubique et in omnibus institutus sum etc.. Item deus quaerentibus se subvenit in necessitate.
Sed objicit Augustinus in serm. Dom. In mont.
Quia apostolus ait 1 Cor. 4: usque in hanc horam esurimus et sitimus, et nudi sumus. Quomodo ergo non est inopia timentibus eum? et dicit quod deus est nutritor et medicus. Medicus autem subtrahit nutrimentum infirmo, et facit esurire et sitire, quia expedit sanitati. Ita deus secundum quod expedit saluti nostrae, quandoque inopiam immittit, quandoque divitias confert, quandoque longitudinem dierum concedit, quandoque brevitatem adducit.