Deinde subjungit doctrinam suam cum dicit, quis est homo. Et circa hoc duo facit. Primo docet fructum timoris. Secundo doctrinam, ibi, prohibe.
Dicit ergo, quis est homo, qui vult vitam: homo namque desiderat duo: scilicet longam vitam et prosperitatem: sed quia longa vita in malo est fugienda, ideo dicit, quis est homo qui vult vitam.
Hanc autem acquirit homo per timorem domini, qui est initium sapientiae, ut dicitur in Psal. 110, sine qua sapientia non est vita: unde ipsa dicit Prov. 8: qui me invenerit, inveniet vitam.
Aliqui autem vivunt, sed in malis et aerumnis: Gen. 47: dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum parvi et mali. Et ideo dicit, diligit dies videre bonos, idest plenos, quia nihil in diebus illis aeternitatis est nisi bonum: Ps. 83: melior est dies una in atriis tuis super millia.
Sed quis sit effectus timoris, ostendit primo in sermone.
Secundo in opere, ibi, diverte. In sermone duo vetat: scilicet manifestum malum, et fraudulentum bonum. Quantum ad primum dicit, prohibe linguam tuam a malo, scilicet detractionis, infamationis et erroris: Eph. 4: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: Jacob. 1: si quis putat se religiosum esse, non refraenans linguam suam etc.. Quantum ad secundum dicit, et labia tua ne loquantur dolum; quasi dicat, nec etiam bona proferas in dolo: Ps. 11: disperdat dominus linguam dolosam. Et nota quod prius loquitur de lingua cohibenda, et postea de labiis: quia prius movet quis linguam cum vult loqui, et postea labia. Item lingua prius format, sed labia distinguunt verba. Item opere demonstrat duo facienda. Debet enim homo ordinare vitam suam primo quantum ad se; et quantum ad hoc dicit, diverte. Secundo quantum ad proximum: et quantum ad hoc dicit, inquire etc.. Circa primum duo facit, secundum diversas partes justitiae, quae sunt scilicet divertere a malo, et facere bonum. Secunda est ibi, et fac bonum. Dicit ergo, diverte a malo: Eccl. 7: noli facere mala etc.. Divertere a malo non est quid meritorium, si divertere dicat solum negationem: per hoc enim, scilicet non facere malum, vitatur quidem poena quam incurrisset si illud admississet; non tamen propter hoc vita acquiritur.
Et ideo sic accipiendo, non facere malum non est meritorium, dummodo talis voluntas non sit informata charitate, ut propter deum a malo divertat.
Et fac bonum: isa. 1: discite benefacere.
Secundo quantum ad proximum dicit, inquire pacem etc.. Sed contingit aliquando, quod habes proximum qui impugnat te, et tunc tuum est inquirere pacem; et ideo dicit, inquire pacem: Rom. 12: si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Quandoque vero contingit, quod habes aliquem qui inquirat a te pacem, et tuum est tunc sequi eam: unde ait, et persequere eam. Vel de pace loquitur quam in se debet habere; et hanc, inquit, inquiras in vita ista.
Sed non plene habetur, quia caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, Gal. 5. Dicit autem, et persequere eam, ut scilicet magis habeas, licet non sit perfecta hic, sed in futuro, ubi sedebit populus in pulchritudine pacis, isa. 32. Vel, inquire pacem, idest christum, qui est pax nostra: Eph. 2, et sequere eam: Eccl. 2: quis est homo qui possit sequi regem factorem suum?