Deinde cum dicit, oculi domini super justos, instruit de divina providentia: et circa hoc duo facit.
Primo enim praemittit divinam providentiam. Secundo divinae providentiae effectum ostendit, ibi, clamaverunt justi. Circa primum duo facit. Primo proponit divinam providentiam quantum ad bonos.
Secundo quantum ad malos, ibi, vultus autem domini.
Dicit ergo, oculi domini etc.. Illis de quibus curam gerimus, dupliciter intendimus: scilicet visu ad eorum facta: et quantum ad hoc dicit, oculi domini. Et auditu ad verba; et quantum ad hoc dicit, et aures. Et licet in deo non sit visus et auditus, sed ipsa dei sapientia; tamen propter diversa cognita dicitur utrumque, visus scilicet et auditus.
Visus signatur per oculos quantum ad ipsa facta; auditus autem per aures quantum ad verba: ideo ait, oculi domini super justos, scilicet visu approbationis: 2 Tim. 2: novit dominus qui sunt ejus: Eccl. 15: oculi domini ad timentes etc..
Et aures ejus, ut scilicet sit intentus ad exaudiendum, in preces eorum. Qui enim vult exaudire, libenter audit precantes: unde per hoc signat quod voluntarius est ad exaudiendum. Et dicit, in preces, quia adhuc loquentibus audit: isa. Pen. Adhuc illis loquentibus ego exaudiam.