Deinde cum dicit, mors peccatorum, ponit effectus divinae providentiae quantum ad malos: et circa hoc duo facit. Primo enim ponuntur pericula malorum. Secundo ostenditur quomodo ab his liberat sanctos suos, ibi, redimet. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit malum justorum quod patiuntur in se. Secundo, quod eis imminet ex eo quod persequuntur bonos, ibi, et qui oderunt.
Dicit ergo, mors, corporalis vel spiritualis: corporalis quidem haec est pessima in malis, quia mittuntur ad pessimum locum. Luc. 16: mortuus est dives, et sepultus est in inferno. Item quia perdunt spem gratiae post mortem. Prover. 11: mortuo homine impio, nulla erit amplius spes.
Mors ergo peccatorum pessima est, quia moriuntur in corpore et in anima. Spiritualis. Ephes. 5: exurge a mortuis. Et haec mors est pessima.
Mors enim est privatio vitae. Mors ergo quanto meliori privat, tanto est pejor. Privat autem spiritualis mors animam vita gratiae, quae est optima, quia est per deum. 1 Cor. 6: qui adhaeret deo unus est spiritus. Ergo est pessima. Hieronymus habet sic, interficiet impium malitia, idest interimet. Haec est malitia quae ingerit peccatoribus mortem. Rom. 6: stipendia peccati mors. Consequenter ostendit quid malis immineat ex eo quod persequuntur justos. Luc. 10: qui vos spernit, me spernit. Et ideo dicit, et qui oderunt justum, delinquent. Prov. 29. Viri sanguinum oderunt simplicem. Si ergo qui odit deum delinquet, ergo et qui odit servos dei.