Consequenter cum dicit, apprehende arma, explicat petitionem suam. Duo enim petiit: scilicet condemnationem nocentium, et expugnationem impugnantium.
Et ideo in particulari ista duo explicat.
Primo enim explicat secundum. Secundo primum, ibi, confundantur. Circa primum quinque proponit, quae sunt necessaria in defensore. Primum est quod se armet: quod hic tangit dicens, apprehende arma et scutum. Arma dei sunt electi ejus: Rom. 6: exhibete membra vestra arma justitiae deo. Unde Angeli dicuntur arma dei, quibus utitur ad pugnandum contra malos: Sap. 5: pugnabit pro illo orbis terrarum contra insensatos.
Scutum dei proprie est divina protectio, et voluntas sua qua protegit: Ps. 5: scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Dicit ergo, apprehende arma et scutum, idest mitte sanctos tuos, et tu etiam protege me, bona voluntate tua. Vel, arma et scutum sunt virtutes: Sap. 5: induet pro thorace justitiam, sumet scutum inexpugnabile aequitatem. Secundum est, quod procedat ad bellum; et ideo dicit, exurge in adjutorium mihi. Deus dicitur dormire, quando homo est in tribulationibus, et non sentit auxilium divinum: Matth. 8: motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ubi erant discipuli; ipse vero dormiebat: et concitaverunt eum dicentes: domine salva nos, perimus. Et surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna: Ps. 43: exurge, quare obdormis, domine? tertium est exemptio gladii; et ideo dicit, effunde frameam, Hieronymus habet, evagina gladium.
Framea idem est quod gladius. Verumtamen effunde, hic designat abundantiam divinae vindictae.
Glossa, effunde frameam, idest multiplica vindictam: Zach. 13: framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi. Framea potest intelligi vel vindicta dei, vel anima christi, vel quilibet justus, qui sunt gladius dei contra malos: 1 Cor. 2: spiritualis autem dijudicat omnia.
Quartum est percussio; et ideo dicit, et conclude etc.. Hieronymus habet, et praeoccupa ex adverso persequentes me; quasi dicat, prius percutias, quam sibi cavere possint. Et hoc etiam proprie dicitur concludi, quasi non potest evadere: job 10: cum sit nemo qui de manu tua possit eruere. Vel concludi quis dicitur, quando convincitur de falsitate: unde, conclude, ait; quasi dicat, convince eos ut errorem suum cognoscant.
Quintum est, ut eripiatur ille qui protegitur: unde dicit, dic animae meae, salus tua ego sum; quasi dicat, per effectum manifesta, ut per interiorem inspirationem cognoscam te esse salutem animae meae: Ps. 84: audiam quid loquatur in me dominus deus: isa. 43: ego dominus, et non est absque me salvator.