Consequenter cum dicit, confundantur, agit de condemnatione nocentium. Et primo petit eorum condemnationem. Secundo adhibet similitudinem, ibi, fiant tamquam pulvis etc.. Circa primum duo petit in condemnationem contra duo, quae mali persequentes intendunt. Principaliter enim intendunt eum totaliter destruere: Ps. 82: non memoretur nomen Israel ultra. Secundo intendunt quod saltem inferant ei aliqua mala; et de utroque petit eos condemnari. Secundum, ibi. Avertantur.
Circa primum duo facit. Primo enim ponit poenam quam expetit. Secundo subdit eorum demeritum, ibi, quaerentes animam meam. Poenam petit duplicem; scilicet confusionem et timorem. Confusio autem consistit in hoc quod non potest quis suum implere intentum. Secundum est, quod deficiens a proposito, timet ne incidat, vel in similem poenam, vel in manus adversarii. Et ideo dicit quantum ad primum, confundantur; et quantum ad secundum, revereantur, idest timeant similem poenam. Simile habetur Hier. 17: confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego etc.. Hoc etiam potest reduci ut intelligatur esse dictum pro confusione eorum: de bona scilicet confusione, et de bono timore, ut salubriter confundantur ad poenitentiam.
Et revereantur, idest timeant poenas, etiam si meritum eorum contradicat, quia sunt quaerentes animam meam. De secundo dicit, avertantur.
Et circa hoc duo facit. Primo enim petit ut impediantur a proposito. Secundo, quod confundantur impediti, ibi, et confundantur. Dicit ergo, avertantur retrorsum, non valentes proficere in eo quod intendunt, sed, deficiant, in posterius, et ex hoc confundantur. Potest etiam ad bonum reduci, avertantur retrorsum, ut me sequantur: Marc. 8: vade retro Satana. Et confundantur, de peccatis suis: Rom. 6: quem fructum habuistis in illis in quibus nunc erubescitis? cogitantes mihi mala: Hier. 18: tu scis domine omne consilium eorum adversum me in mortem.