Deinde cum dicit, anima autem mea exultabit in domino, et delectabitur super etc., ponit fructum condemnationis impiorum. Et ponit fructum ex parte sua duplicem. Primo exultationis specialis. Secundo reverentiae divinae, ibi, omnia ossa mea. Circa primum duo facit. Primo enim ponit exultationem ex dei judicio provenientem. Secundo materiam exultationis ibi, et delectabitur. Dicit ergo, peto ut sic fiat; sed cum hoc feceris, anima mea exultabit in domino. Habac. 3: exultabo in domino jesu meo.
Et ratio hujus est, quia per eum adeptus sum salutem: unde dicit, et delectabitur super salutari suo, idest super christum, vel super salutem factam per christum: Luc. 1: exultavit spiritus meus in deo salutari meo. Et potest hoc referri ad ecclesiam.
Consequenter cum dicit, omnia ossa mea, ponitur secundus fructus, qui est reverentiae divinae: et circa hoc duo facit. Primo enim ponit reverentiam ad deum. Secundo rationem assignat, ibi, eripiens. Dicit ergo, omnia ossa mea. Omnis fortitudo hominis deo comparata debilitas est: unde quanto quis plus habet de cognitione dei, tanto minus esse suam virtutem intelligit. Sed quia posset credi quod illud quod infirmum est in nobis, sit deo incomparabile, non tamen quod est firmum; ostendit non sic esse, quia omne quantumcumque firmum est, deo incomparabile est. Sunt enim illa infinita, ista vero finita; et ideo dicit, omnia ossa mea, idest virtutes: per ossa quippe intelligitur virtus.
Vel apostoli dicent, quis similis tui? job 28: non adaequabitur ei aurum, vel vitrum: non commutabuntur pro eo vasa auri. Vel ex persona dicentis, omnia ossa mea, idest quidquid virtuosum est in me. Vel cognitio veritatis. Vel fervor charitatis et hujusmodi. Dicit, domine quis similis tui? ex hoc asseritur, quod nihil est deo comparabile.
Sed contra. Videtur quod aliquid sit simile deo.
Unde Gen. 1: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
Respondeo dicendum. Similia dicuntur quae habent eamdem formam et characterem. Sed est duplex similitudo. Una, quae facit similes perfecte: quando scilicet duo participant eandem formam unius rationis. Quaedam vero similitudo dissimilium, quando videlicet forma invenitur in aliquo vere, et in aliquo per remotam participationem: et sic istud est simile illi, non quia habeat eamdem formam, sed quia accedit ad hoc secundum debilem participationem.
Et sic quae de deo et de homine dicuntur similia, de homine dicuntur per remota; quasi dicat, deus est et tu: sed tuum esse est participatum, suum vero essentiale; et similiter de aliis; et ideo haec similitudo est dissimilium. Et quae dicit, manifestat per effectum. Fortis enim videtur aliquis, quando liberat aliquem debilem a potente: hoc enim est magnae fortitudinis. Et haec facit deus in mundo isto. Fortes sunt divites: Prov. 18: substantia divitis, urbs roboris etc..
Deus autem liberat pauperes ab eis. Divites namque primo invadunt pauperes, secundo expoliant debiles: sed deus ab his liberat eos. Quantum ad primum dicit, eripiens inopem, sine ope, de manu fortiorum ejus. Quantum ad secundum dicit, et egenum et pauperem a diripientibus eum. Egenus dicitur quis, quasi egens necessariis; sed pauper, quasi nihil habens in pera. Et idem sunt ista tria: scilicet inops, egenus et pauper: Prov. 28: leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem: Ezech. 22: principes ejus in medio illius, quasi lupi rapientes praedam.