Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Caput X.
15. Oves et hircos nunc discernere solius Dei est.—Pro istis haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego judico inter ovem fortem, et inter ovem imbecillam. Aliud aliquid dicat. Jam audivimus de his qui conculcant herbas, et perturbant aquas: audiamus aliud genus mali, et magnum genus mali. Postea de 0304 hircis nullam facit mentionem: semel illos nominavit, ut sciremus esse. Ipse enim illos bene novit. Postea sic loquitur, tanquam omnes oves sint. Primo quomodo ipse videt, postea vero quomodo nos videmus, locutus est. Hirci enim quia insunt, et quia in fine separabuntur, notum sit ovibus : modo tanquam inter ovem et ovem discerno. Non scit nisi praedestinatione et praescientia oves et hircos, ille solus, qui praedestinare potuit, quia praescire. Modo qui omnes sub signo Christi sunt, et omnes ad gratiam Dei accedunt, ovem te putas, hircum te forte Deus novit: sed tanquam ovis audi quod audis, Ecce ego judico inter ovem fortem, et inter ovem imbecillam.
16. Schismatis Donatistarum auctores superbi.—Quoniam lateribus et humeris vestris impellebatis, et cornibus vestris percutiebatis, et omne quod deficiebat comprimebatis, quoadusque dispergeretis eas foras. Quis hoc non intelligat? quis non exhorrescat? Si nullae oves foris sunt, non est factum. Si autem multas oves foras errare plangimus, vae quorum humeris et lateribus et cornibus factum est. Non enim haec facerent, nisi fortes oves. Quae sunt fortes? De suis viribus praesumentes. Quae sunt fortes? De sua justitia gloriantes. Non diviserunt oves, non foras miserunt, nisi qui se justos esse dixerunt: humeri audaces ad impellendum, quia non portant sarcinam Dei: latera mala, conspirantes amici, societas pertinaciae: cornua erecta, elata superbia : impelle lateribus et humeris, ventila cornibus, mitte foras quod non emisisti : Certe ipsa tota causa est, quia tu justus et alii injusti, et indignum erat ut justus esset cum injustis: indignum videlicet, ut frumenta essent inter zizania; indignum, ut oves inter hircos pascerent, donec pastor veniret qui in separando non errat. Itane tu angelus eradicans zizania? Non te agnoscerem angelum eradicantem zizania, nec si jam messis venisset. Ante messem non tu, sed quisquis fuerit, non est verus. Qui designavit messores, designavit et tempus. Possent et homines se angelos dicere. Invenimus fortasse in Scripturis et homines dictos angelos, sed tamen ego tempus messis attendo. Angeli tibi nomen potes imponere, tempus messis non potes breviare. Itaque falsum dicis, quia sis : quia nondum venit quando sis. Proinde cum venerit, et veri messores missi fuerint, nescio ubi te inveniant, utrum purgandum qui in horreo recondaris, an alligandum qui in ignem projiciaris. Ideo enim dico, forte, quia non audeo judicare. Modo te foris doleo: utrum sis futurus intus, ignoro.
17. Donatistas separationem suam excusare non posse. Interim audi ex alio Scripturae testimonio de te scriptum esse, cum vivis; et noli velle zizania eradicare, 0305A quando tempus non est; sed tu ipse intro redi, cum tempus est. Dicit alia Dei Scriptura: Filius malus ipse se justum dicit (Prov. XXIV, sec. LXX) . Hi sunt humeri et latera et cornua tua. Male fortis, quanto melius esses infirmus? Male fortis, sed non sanus. Male fortis phreneticus caedit et medicum. Dicis te perfectum, ut facias defectum. Quanto potius, quanto utilius esses infirmus, ut ille te perficeret, qui novit imperfectum tuum ? Apostolus Paulus vas electionis, ne extolleretur in revelationibus (quod dicere non auderemus, nisi ipsi dicenti crederemus): In magnitudine, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Ne cornua erigeret, colaphizari se dicebat. Propter quod, inquit, ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate per ficitur (II Cor XII, 7-9) . Quam est ergo utilior infirmitas quae perficitur, quam illa firmitas quae impellit oves, quae ventilat ut excludat. Filius ergo malus ipse es, tu te justum dicis. Filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit. Attendite, fratres mei, sententiam quamdam brevem numero verborum, sed ingentem pondere veritatis. Justum se dicit, ut exeat et excludat. Justum se dicit, sed malus est: ideo exitum suum non abluit. Quid est, non abluit? Non purgat, non defendit, non excusat. Quare enim te separasti? quare existi? Quare tibi tremit cor, quando audis ex Libris divinis, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19) : si tamen illa mala fortitudo, qua oves Dei impellis, et impingis, et ventilas, permittit tremorem ad cor tuum? Nam utique cum audis, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; ille loquebatur qui in Ecclesia erat. Ecclesia toto orbe diffusa est, tu quid facis foris? Neque enim ego annuntio Ecclesiam toto orbe diffusam: Prophetae annuntiaverunt, Apostoli annuntiaverunt, ipse Dominus annuntiavit Ecclesiam toto orbe diffusam. Modo cum Psalmus legeretur, audivimus, Non repellit Dominus plebem suam. Tanquam quaereretur, Quam? Quoniam in manu ejus, inquit, fines terrae (Psal. XCIV, 4) . Ipse non repellit, et tu impellis. Impellis, ventillas, excludis, jactas traditores, non probas. Cornua sunt ista ventilantis, non mansuetudo pascentis. Ecce plebs Dei in finibus terrae: ecce plebs Dei gemens et plorans ante Deum qui eam fecit, dicit in Psalmo ipsi Domino ante quem plorat, A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum. Vide quemadmodum se humiliat in angore cordis. Et quid sibi praestitum dicit? In petra exaltasti me (Psal. LX, 3) . In petra Christo exaltasti, non de monte Donato praecipitasti. I nunc, et jacta cornua, extende latera, infla humeros tuos, et impelle oves; et dic, Justus sum. Respondebit tibi Scriptura, Malus, non justus. Filius malus ipse se justum dicit. Si justus es, quid exis foras? Quid ejicis foras? Quid cum his quos ejicis facis foras? Tanquam ovis hircos fugisti. Melius ab ipsis a 0306A pastore ad dexteram separaris, quam cum ipsis ad sinistram confutaris. Hirci erant, tu ovis: pasceres cum hircis. Quid te pascua, quid te fontes offenderant? Postremo, quid te ipse pastor offenderat? qui ad tempus gregem utrumque permiscuit; qui etiam sibi quando libet hoc bene facienti, tamen separationem in finem servavit. Neque enim ille etiamsi modo separaret, erraret. Ille in finem differt, tu ante tempus separas. Non exspectas finem, nesciens quando tibi sit finis. Unde hoc, nisi quia et ipsos quos tanquam hircos accusasti, falso accusasti? Nam si vere accusasses , non te separasses. Tua separatio, illorum est purgatio. Si zizania erant, quid ea voluisti ante tempus separare? Cum ipsis permixtum triticum esses, et eodem agro radicareris, eadem pluvia rigareris. Quare ergo existi? Numquid invenis causam? Quos accusas, non convincis: exeundo autem ante tempus, et te separando, ipse convinceris. Vide quia filius malus es; ipse te justum dicis, exitum autem tuum non abluis. Ego non dico tibi, Tu es potius traditor. Quod si dicam, facile probo: sed ideo nolo dicere, quia tui fecerunt, non tu fecisti. Non tibi imputo facta aliena, etiam tuorum: tuum factum attendo; quod foris es, arguo. Exitum tuum arguo. Prorsus omnia removeo quae in vos dici possunt. Omitto ebriositates vestras, fenus et usuras super usuras ; omitto greges et furias Circumcellionum: omitto haec omnia, et quaecumque alia quae enumerare non possum. Non omnes forte apud vos ista faciunt. Ille qui ibi ista non facit, ille cui displicent ista quae ibi fiunt; ipse ergo accedat, ipse loquatur: non ei objicio crimen alienum, abluat exitum suum. Vides quia recte illi dicitur, Filius malus ipse se justum dicit. Dominus enim dicit, qui verum dicit: Filius malus ipse se justum dicit. Non ego, sed ipse. Si vult ut ego dicam justum, veniat, bonos fructus in catholica pace afferat, in catholica pace custodiat: quia et fructus non est ubi non est tolerantia . Et fructum, inquit, afferent cum tolerantia (Luc. VIII, 15) . Vis dicere quemadmodum grandinatus sis? Audi ex alio loco: Vae his qui perdiderunt tolerantiam (Eccli. II, 16) .
18. Donatistarum schisma prudenti cuiquam Christianismum profiteri cupienti, non placere. Modo aliquem putate cogitare, quia et saepe contingit, ubi sit christianus. Motus est ut sit christianus, attendit in nomen Christi concurrere genus humanum: nulla temporali proposita commoditate vult esse christianus, non ut majorem amicum conciliet, non ut ad concupitam uxorem perveniat, non ut aliquam pressuram hujus saeculi evadat: quanquam multi etiam sic intrantes corriguntur ingressi. Sed faciamus aliquem cogitantem de anima sua, et volentem esse christianum: attendit ubi duas partes videt, quaerit causas, quare se illi ab illis separaverunt. Respondent illi: Separavimus nos tanquam justi a peccatoribus. Quasi vero caeco loquantur audienti quid dicant, non videnti quid 0307 agant. Si itaque inspiciens mores ipsorum, et ea quae paulo ante commemoravi, dicat illis: Rogo vos, justos vos dicitis, et ideo vos recte separasse contenditis; quare apud vos sunt tales et tales? Et illi fortasse quia negare non audent, quia ea dicuntur quae oculis objiciuntur: Sunt quidem apud nos tales, sed numquid omnes sumus tales? optime. Video ergo te foris cum peccatoribus: quare non intus? Merces enim separationis tuae esse debuit, cum peccatore non vivere. Si foris sic esses, ut quales te fingis fugisse non haberes, quoquo modo ferrem separationem tuam. Attendat ergo iste cupiens esse christianus, ubi sit christianus: videt illos separatos quasi a peccatoribus, plenos peccatoribus. Rursus attendat Ecclesiam Christi secundum probabilem vitam morum generis humani, secundum quos mores potest ipse etiam veniens de saeculo utcumque judicare : videt et hic aliquos sobrios, aliquos ebriosos; aliquos pascentes pauperes , aliquos rapinam rerum alienarum appetentes, et caetera talia: videt hic, videt et ibi. Attendat jam Deum, quid dicat de Ecclesia sua: invenit Deum dicentem per omnes gentes Ecclesiam suam; invenit Deum etiam in ista similitudine zizaniorum dicentem, Ager est hic mundus. Non ager est Africa; sed hic mundus. Per totum mundum frumentum, per totum mundum zizania (tamen ager est mundus, seminator Filius hominis, messores Angeli, non principes Circumcellionum), crescere utrumque usque ad messem: non crescere zizania, et decrescere frumenta; sed utrumque crescere usque ad messem. Quam messem? Ipsum audi: Messis est finis saeculi (Matth. XIII, 38, 39) . Audit haec plane, et recte judicans quid dicit? Non ero in illa concisione; hac ero, et bonus ero in nomine ejus cujus ero: et bonus ero, non me ipsum bonum faciens, sed ab illo fieri exspectans; non me ipsum bonum et justum dicens, sed ab illo dici desiderans. Intrat, fit catholicus. Ecce ipse abluit ingressum suum, ablue et tu exitum tuum. Non potes: Filius enim malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit.