Quasi proximum. Affectus autem ad proximum ostenditur in duobus: scilicet in complacentia boni alterius, et in displicentia mali. Rom. 12: gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus.
Primum ostendit cum dicit, quasi proximum; secundum cum subdit, quasi lugens. Dicit ergo quantum ad primum, quasi proximum. Haec constructio est mirabilis, quia non habent hi accusativi, unde regantur. Glossa, casus pro casu ponitur, accusativus scilicet pro ablativo; quasi dicat: sic complacebam mihi in eis, quasi in proximo et in fratre. Vel secundum Hieronymum, et deest hic unum ad: sic enim habet Hieronymus: quasi ad amicum et quasi ad fratrem meum. Vel dicitur, quasi sic complacebam, deo habens me ad eos, sicut ad proximos et ad fratres: Judaei namque fuerunt proximi christo, quia cum eis conversabatur.
Baruch 3: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Fuerunt et fratres ejus per originem. Rom. 9: ex quibus christus secundum carnem. Joan. 4: salus ex Judaeis est. Sed job 30: frater fui draconum, et socius struthionum. Quantum ad secundum, scilicet displicentiam in malis, dicit, quasi lugens etc.. Hoc maxime fuit in christo, Luc. 19; quando flevit super civitatem. Et dicit, lugens.
Luctus enim est planctus pro mortuis. Tunc ergo homo luget pro aliis, quando plorat mala eorum quae ipsi non sentiunt velut mortui. Peccatores namque in peccatis mortui sunt, nec sentiunt mala sua; sed justi inde dolent ex compassione. Hierem. 9: quis dabit capiti meo aquam etc.? aliquando etiam dolet quis pro malis alicujus, quae etiam in se sentit. Et hoc est contristari. Unde Hieronymus habet pulchrius: quasi lugens mater tristis incurvabar, scilicet super eos; quasi dicat: dolebam de eis, sicut si essem eorum mater. Hanc ergo sanctitatem affectus ostendi eis per quam debuissent converti, sed amplius obstinati sunt, quia, et adversum me laetati sunt et convenerunt.