Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Caput XI.
19. Oves audita pastoris voce salvantur.—Lateribus et humeris vestris impellebatis, et cornibus vestris percutiebatis, et omne quod deficiebat comprimebatis, quoadusque dispergeretis eas foras. Et salvabo oves meas. Sicut detestanda illorum iniquitas et crudelitas; ita laudanda pastoris nostri, vere Dei nostri , misericordia: salvabit oves suas. Forte, fratres mei, quamvis per minimos servos suos, forte per indignos hoc facit, cum hoc dicimus. Salvet oves suas: audiant vocem pastoris sui, et sequantur eum. Non quaerant Ecclesiam ex ore hominum: ex ore Dei quaerant, ex ore Christi quaerant. Ille quem dicit impium, impius est; quem dicit justum, justus est; quem dicit ovem, ovis est; quem dicit hircum, hircus est. Ipse 0308 est veritas, ipse loquatur, ab illo Ecclesia quaeratur. Dic nobis, Domine, ubi est Ecclesia tua? Et ille omnibus: Ubi ego sim, scitis? Respondeant omnes: In coelo ad dexteram Patris. Integra fides: hanc docui, hanc seminavi; sed per mundum seminavi. Cum me, inquit, confitemini in coelo, venit vobis certe in mentem ille psalmus, Exaltare super coelos, Deus. Ecclesiam quaeritis? Legite quod sequitur, Et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6) . Ibi, fratres, ubi dictum est, Exaltare super coelos, Deus, de Christo resurgente et ascendente; ibi statim sequitur, Et super omnem terram gloria tua. Sponsus in coelo est, sponsa in terra est: ille super omnes coelos, illa super omnem terram. O haeretice, credis quod in coelo non vides, negas quod in terra vides. Dicat ergo haec, dicat et audiatur: salvet oves suas. Et salvabo, inquit, oves meas, et jam non erunt in vastationem: et judicabo inter ovem et ovem.
20. Prophetia de Christo pastore, docens ipsum esse unum cum Deo.—Et excitabo super eas pastorem unum. Nonne ipse in superiori lectione dixerat, Ego pascam? Modo excitat pastorem unum ille qui pascit. An forte intra tam parvum intervallum lectionis taedio affectus est pascendo, et excitavit pastorem, cui commendaret curam ovium, ut esset ipse securus? Audiamus quem pastorem dicit; et ibi intelligimus, quare et ipse pastor etiam excitato isto pastore ipse pascat, et solus pascat. Excitabo super eas pastorem unum, et pascet eas servus meus David; ipse pascet eas. Prophetiam esse de Christo veniente ad homines ex semine David, cito intelligitis, fratres, si tempora cognoscatis. Iste propheta Ezechiel tempore captivitatis fuit, quae facta est ex transmigratione populi in Babyloniam. A tempore David usque ad tempus hujus transmigrationis, generationes sunt quatuordecim. Ecce quanto post dicit, Et David pascet eas. Si hoc diceretur tempore Noe, aut tempore Abraham, aut tempore Moysi, aut tempore saltem ipsius Saülis, cui successit in regno David; recte intelligeremus de ipso David filio Jesse dictum esse hoc, quod ipse futurus esset pastor gregis Dei, cui regnanti populus ille commissus est: nunc vero jam regnaverat David, jam de vita ista exierat, jam patribus appositus erat, jam pro merito suo quiescebat: quid est quod dicit, Excitabo David, et faciam eis eum pastorem unum, nisi quia David ille est, qui venit ex semine David? Quomodo ergo erigit nobis pastorem Deus? Quem pastorem unum? Et pascet eas servus meus David. Jamdudum ipse pascebat nos; Deus pascebat nos : modo pascit nos servus ejus David. Quare tanquam alter? Nam utique cum ille pascebat, Deus pascebat: et cum Deus pascebat, Pater et Filius et Spiritus sanctus pascebat. Modo excitatur, et fit tanquam alter pastor; sed non alter. Non alter secundum formam Dei; quia in forma Dei ipse et Pater unus Deus: in forma autem servi tanquam alter excitatur, ut pascat; quia major est Pater. Audi unum pascentem, et Christum pascentem: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Audi excitari Christum pascentem: Pater major me est (Id. XIV, 28) . Unus ergo pascit; quia cum in 0309 forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Excitatur autem, ut pascat; quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Hoc et hic ipsa verba testantur: Pascet eas servus meus David. Servus, in forma servi. Servus, quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Excitetur ergo, ut pascat. Propter quod, inquit, Deus exaltavit eum a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen. Jam excitato servo suo David, jam excitata forma servi, quam posuit ad dexteram suam, donavit ei nomen quod est super omne nomen. Vide quemadmodum pascat, quam late pascat: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philipp. II, 6-10) . Ad quam angustam partem latum possessorem vanitas haeretica impingis? An tantum fidis superbis humeris et cornibus tuis, ut non congreges ad pastorem, sed et ipsum pastorem a grege coneris excludere? Pascet eas servus meus David. Audite oves pascentem vos David: audite vocem David pastoris vestri, non vocem latronum, non ululatus luporum. Pascet eas servus meus David. Ipse pascet eas. O commendanda res! Ipse pascet eas. Nemo se dicat pascere praeter ipsum: Ipse pascet eas. Qui vult pascere, in illo pascat: quia ipse pascet eas. Deus paulo ante dicebat, Ego pascam: modo dicit, ipse pascet eas. Respondeat Filius, et dicat nobis: Utrumque vere dictum est; Ego et Pater unum sumus. Qui dicit, Ego pascam; non mentitur dicendo; Ipse pascet: et cum dicit, Ipse pascet; non mentitur dicendo, Ego pascam. Non credis, inquit, quia ego in Patre, et Pater in me est? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 10, 9) . Recte dicitur, Ego pascam: recte dicitur, Ipse pascet. Distinctio est, non separatio, Ipse pascet eas. Nolite, oves, expavescere; non relinquet vos qui dixit, Ipse pascet eas. Deus pascit, Pater et Filius et Spiritus sanctus: ipse Deus pascit. Sed distinguenda erat forma servi: non separanda et alienanda et in aliam personam constituenda. Accepit in se Creator creaturam, non mutatus est Creator in creaturam: assumpsit quod non erat, non amisit quod erat.