Vidisti. Supra Psalmista posuit radicem insultationis, quae fuit eorum malitia; hic autem removet illam radicem, sive causam, implorans dei judicium. Circa quod tria proponit. Primo cognitionem necessariam ad judicium praecessisse. Secundo petit judicium, ibi, ne sileas. Tertio judicii effectum, ibi, non dicant. Judex non potest juste ferre sententiam nisi prius instructus de facto. Hoc autem divino judicio non deest, quia videt ea quae aguntur ex utraque parte; unde dicit, vidisti, scilicet eorum malitiam, et meam justitiam: Hebr. 4: omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Consequenter petit judicium divinum. Et primo agit de judicii dilatione. Secundo petit processum judicii.
Quod judicium differatur, procedit ex duobus, scilicet ex patienti tolerantia defectus iniquorum, et ex hoc quod judex non diligit eum pro quo sententia dari debet, et ex hoc concludit eum. Quantum ad primum dicit, ne sileas, scilicet eorum malitiam, quam vidisti, pertranseundo: Habac. 1: quare respicis contemptorem, et taces conculcante impio justiorem se? quantum ad secundum dicit, ne discedas a me, quasi non referendo auxilium in necessitate: Osee 9: vae eis cum recessero ab eis.