Exurge. Hic ponit processum judicii. Tria enim requiruntur in judicio. Primo, quod judex sumat judicandum. Secundo, quod consideret merita causae. Tertio, quod proferat sententiam justam.
Quantum ad primum dicit, exurge, idest a torpore, et assume animum judicandi: Psal. 43: exurge, quare obdormis domine? quantum ad secundum dicit duo, quibus judex intendere debet: scilicet judicium proferendum, et causam super quam debet sententiam ferre; unde dicit, intende judicio meo, idest pro me ferendo: psalm. 71: deus, judicium tuum regi da etc.. Quantum ad secundum dicit, deus meus et dominus meus in causam meam. Uno modo, in litem, sicut in Hebraeo, in litem meam: job 29: causam quam nesciebam, diligentissime investigabam.
Vel, in causam, secundum quod causa idem est quod principium, ex quo sequitur aliud; quasi dicat, intende in causam pro qua ego patior. Et haec est obedientia patris: Phil. 2: factus est obediens usque ad mortem etc.. Item causa est caritas quam habuit ad nos, propter quam causam patiebatur.
Quantum ad secundum dicit, judica me.
Una littera habet, secundum justitiam tuam; alia littera habet, judica me secundum justitiam meam.
Primum idem est, ac si diceret, judica me secundum legem tuam et justitiam: nam justitia dei est reddere unicuique secundum merita: et quae non possunt falli et flecti a veritate, Rom. 2. Judicium dei est secundum veritatem. Secundum justitiam meam, scilicet quam ego sum secutus. Et potest dici quod idem est justitia mea et tua; dei scilicet justificantis, hominis quasi justificati, quia justitia nostra est ex deo: Rom. 10: volentes justitiam suam statuere etc.. Consequenter petit effectum judicii, ut non supergaudeant mihi: et circa hoc duo facit. Primo petit insultationis reprehensionem.
Secundo petit eorum confusionem, ibi, erubescant.
Exterior exultatio nascitur ex interiori gaudio. Primo ergo petit ut reprimatur eorum gaudium intus.
Secundo exterior insultatio. Dicit ergo quantum ad primum, non supergaudeant mihi; quasi dicat: ita judicium tuum reprimat eos, ut non gaudeant super me: Thren. 1: omnes inimici mei audierunt malum meum, et laetati sunt. Quantum ad secundum dicit, ne dicant in cordibus suis. Insultatio in duobus fit, sicut et gaudium. Gaudium autem vel est de praesentibus bonis, vel de bonis futuris. Similiter insultatio, vel est propter mala jam facta, vel propter fienda. Primo ergo petit removeri insultationem de praeteritis: et ideo dicit, ne dicant in cordibus suis, euge, euge, animae nostrae, idest non congratuletur anima ejus super aliquibus de me, et dicant animae nostrae, devorabimus eum. Aliquando enim aliquis opprimit aliquem non exultatione, sed surreptione ex infirmitate: et hoc patet quod statim poenitet. Sed quando ex malitia opprimit, tunc gaudet se fecisse: et hoc est quod dicit, nec dicant, devorabimus eum, scilicet in futurum: Ps. 56: lingua eorum gladius acutus: Habac. 3: exultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.