Erubescant. Hic petit eorum confusionem: et petit duo correspondentia duobus praemissis, de quibus fit insultatio: scilicet de factis et fiendis.
Primo petit ut confundantur de malis jam factis.
Secundo ut confundantur super futuris, ibi, induantur confusione. Primo ergo petit erubescentiam eorum, vel bonam confusionem, vel aeternam: et hoc dicit per modum praenuntiationis vel conformationis ad deum: isa. 65: servi mei laetabuntur, et vos confundemini. Secundo petit eorum diffidentiam sive timorem: unde, et revereantur simul.
Vel in bonum, quasi, incipiant deum timere: nam timor initialis et castus proprie reverentia dicitur; et hic timor inducit in salutem: quia, ut dicitur Eccl. 1, timor domini initium sapientiae. Vel semper sint in timore: Sap. 17: cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnata: job 15: sonitus terroris semper in auribus ejus. Et quare haec eveniunt eis? quia gloriantur in malis meis. Consequenter petit confusionem de futuro et aliqua petit per alium modum, quia idem est confusio quod erubescentia; et sicut illa possunt accipi in bono et in malo, ita hic confusio et reverentia.
Sed quod additur, induantur confusione, aliquid addit. Indumentum enim dicit habitum. Qui ergo simpliciter et in principio timet, non potest dici habere habitum timoris; sed qui firmantur in malo, et desiderant malum: Hier. 17: duplici contritione contere eos. Et quare plus petit modo quod affligantur quam ante? quia est major culpa, quasi scilicet non sunt contenti his quae fecerunt, sed adhuc maligna cogitant contra me. Sicut Judaei etiam post mortem christi volebant occultare ejus resurrectionem corrumpendo custodes: Prov. 30: verbum malignum, vanitatem et verba mendacia longe fac a me: Hieronymus habet, qui maligna loquuntur contra me: Reg. 2: nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes.