Exultent. Hic est tertius fructus, qui consurgit ex parte divini auxilii: et hic fructus est gaudium sanctorum. Et primo ponit fructum exultationis, dicens, exultent et laetentur. Ponit autem pro fructu sanctorum jucunditatem, quia laetitia dicit latitudinem cordis, unde signat interius gaudium: Ps. 118: dilatasti cor meum. Et haec laetitia est proprie in justis: Ps. 96: lux orta est justo, et rectis corde laetitia. Exultatio dicit gaudium prorumpens exterius ab interiori; et haec exultatio competit justis: Ps. 32: exultate justi in domino. Et hoc competit rectis; unde dicit, qui volunt justitiam meam, scilicet imitari.
Vel si dicatur ex persona David, volunt justitiam meam, idest congaudent bonis meis, sic est gaudium cordis, et ex hoc sequitur exultatio oris: isa. 51: gaudium et laetitia invenientur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Et ideo subdit, dicant semper, magnificetur dominus, idest magnificent deum sancti. Non enim secundum veritatem magnum faciendo, sed nuntiando et praedicando eum magnum: Ps. 33: magnificate dominum mecum etc.. Eccl. 43: admirabilis magnificentia ejus. Item ibidem: quis magnificabit eum sicut est? et qui sunt illi qui hoc faciunt? certe, qui volunt pacem servi ejus, scilicet christi secundum humanam naturam: quam pacem christus fecit et dat, quia ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, Eph. 2: pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis, joan. 14: et in me pacem habetis, joan. 17. Si autem intelligitur dictum ex persona David, sic est sensus, qui volunt pacem servi ejus, idest illi exultent et laetentur, qui volunt quod servus ejus, scilicet ego, habeam pacem. Sed et lingua mea. Hic ostendit quod etiam ipse est particeps gaudii hujus; quasi dicat, non solum illi qui habent gaudium, sed et ego etiam gaudii sanctorum sum particeps. Et de hoc ponit duo. Primo ponit interiorem meditationem.
Secundo ponit interiorem laudem. Dicit ergo quantum ab primum, sed et lingua mea meditabitur justitiam tuam.
Sed contra. Meditari non pertinet ad linguam, sed ad cor.
Et est triplex responsio. Uno modo lingua meditatur, idest meditata loquitur: Ps. 48: os meum loquetur sapientiam, scilicet meditatam. Qui est justus, loquitur ex praemeditatione: sic et sapiens.
Alio modo est duplex os, sive duplex locutio; scilicet interius, et exterius: Matth. 15: quae procedunt de ore, scilicet cordis, haec sunt quae coinquinant hominem. Et sic accipitur hic lingua, scilicet interior. Tertio modo, sic meditabitur, idest decantabitur, et modulabitur, tota die laudem tuam, idest semper cogitabit quomodo laudet te: Ps. 33: benedicam dominum in omni tempore etc..