In praecedenti Psalmo Psalmista imploravit dei auxilium contra persecutiones peccatorum; hic autem describit peccatorum nequitiam. Titulus, in finem servo dei. Et est novum hoc quod dicit, servo dei. Ille est fidelis servus, qui bona domini sui non usurpat sibi, et mala sua non retorquet in dominum.
Quidam enim sunt, qui peccata sua in deum retorquent, dicentes quod necessitate peccant: et bona sua sibi vindicant, dicentes quod habent ea ex virtute propria. E contrario facit David: et circa hoc duo facit. Primo facit mentionem de malis quae sunt in nobis ex nobis. Secundo de bonis quae sunt in nobis a deo, ibi, domine in caelo. Circa primum duo facit. Primo ponit radicem mali. Secundo ponit processum mali ex illa radice, ibi, verba oris. Radix mali est propositum. Primo ergo proponitur malum propositum. Secundo ponit causam, ibi, non est timor. Tertio probat, ibi, quoniam dolose. Sicut dicit philosophus in 3 ethic., hic aliquis facit injustum, et non injustificat; aliquis facit et injustificat, sed non est injustus: aliquis facit et injustificat, et est injustus. Primum facit ille qui retinet rem alterius quam credit suam. Secundum facit ille qui non secundum habitum, sed ex passione facit injustum, qua passione cessante reddit rem alienam. Tertium facit ille qui ex proposito facit injustum; et ideo dicit, dixit injustus, idest ex proposito deliberavit, ut delinquat in semetipso: quia in ejus potestate est ut proponat peccare, non in fato stellarum: Eccl. 15: deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui; sed processus irrefraenatus peccandi est ex eo quod removetur impedimentum peccati. Dicitur autem quod peccatum in spiritum sanctum est, quando ex certa malitia peccatur; et hoc quando removetur impedimentum. Hoc ergo impedimentum removet timor domini: Prov. 16: in timore domini declinatur a malo: job 15: quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti preces etc.. Et ideo dicit, non est timor dei ante oculos eorum. Timor est in affectu; sed causa timoris est in oculis, ex hoc quod non considerant judicium dei: Dan. 13: averterunt oculos suos, ne viderent caelum: sed causa est, quoniam dolose egit. Quando aliquis in oculis regis facit aliquid regi odiosum, signum est quod non timet eum; sic peccator quando facit peccatum coram deo, qui omnia videt, signum est quod non timet deum, quia in conspectu suo, scilicet dei, egit dolose, idest fecit dolum: Hebr. 4: omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Et dicit, dolose, quia aliud profert extra, aliud simulat: Psal. 5: virum sanguinum et dolosum abominabitur dominus: job 36: simulatores et callidi provocant iram dei.
Et ideo, inveniatur iniquitas ejus ad odium, idest talis sit iniquitas ejus quod deus habeat eam odio.
Et hoc est signum quod deus tales simulatores odit, quia in evangeliis multum invehitur deus contra simulatores. Alia littera habet, in conspectu suo, ut videret iniquitatem suam, et odisset. Contingit quod aliquis discutit conscientiam suam ut inveniat iniquitatem suam et odiat. Frequenter in hoc fraudulenter agit, quia non discutit bene, sed gravia leviat, et levia aggravat. Et ideo dicit, dolose egit in conspectu suo, idest in conscientia; quia si fideliter suam odisset iniquitatem, discussisset. Vel secundum eumdem sensum, in conspectu suo, scilicet dei, idest in sacra Scriptura, quam non attendunt secundum veritatem suam, et spiritus sancti, sed agunt dolose; et hoc ideo, quia non inveniunt iniquitatem. Consequenter ponit processum radicis. Et primo ponit peccata oris. Secundo cordis et operis. Homo committit peccatum ore dupliciter: vel per apertam malitiam, cum aperte mentitur; et hoc est quod dicit, verba oris ejus iniquitas: job 6: non invenietis in ore meo iniquitatem.
Vel per occultam fraudulentiam; et hoc est dolus: Hier. 9: sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est. In corde peccat quis dupliciter: per contemptum boni, et per studium mali.
Contingit, quod aliquis peccat per infirmitatem, aliquis ex ignorantia. Sed quando est ignorantia.
Affectata, tunc est grave peccatum: job 21: scientiam viarum tuarum nolumus. Et ideo dicit, noluit intelligere ut bene ageret, unde voluit intelligere curiosa, et non ut bene operaretur: Hier. 4: sapientes sunt, ut faciant mala: bona facere nescierunt.
Item aliquando facit homo peccatum ex studio malitiae; unde dicit, iniquitatem meditatus est in cubili suo, idest in corde suo. Vel in cubili, idest quando stat in secreto: Prov. 24: cogitatio stulti peccatum est et abominatio. Astitit. Hic ponit quod committitur opere. Et primo ponit coadjuvationem ad malum. Secundo, quod non impedit malum. Quantum ad primum dicit, astitit omni viae non bonae, idest vivit et favit omni malae viae, vel malae operationi: Ps. 2: astiterunt reges terrae.
Quantum ad secundum dicit, malitiam autem non odivit: Ps. 51: dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem etc.. Job 20: cum dulce fuerit in ore ejus malum, abscondit illud sub lingua sua.