Domine. Hic ostendit quae recepit a deo.
Et primo numerat ipsa bona. Secundo petit ea sibi dari, ibi, praetende. Circa primum duo facit. Primo proponit causam bonorum quae recepit a deo.
Secundo enumerat ipsa bona, ibi, homines et jumenta.
Et primo ponit commendationem causae.
Secundo proponit profunditatem effectuum, ibi, judicia tua. Quidquid deus facit in nobis, vel est ex justitia, vel ex misericordia, vel ex veritate. Ex justitia, quando reddit pro meritis. Ex veritate, quando reddit quod promisit. Ex misericordia, quando excedit merita et promissa. Probemus haec tria. Justitia dei alta est, quia nullus tantum meretur quin deus plus reddat. Veritas est altior, quia deus promittit et solvit quae nunquam meruimus, sicut incarnationem, et alia quae pertinent ad mysterium redemptionis. Sed misericordia est altissima: quia ea quae cogitare non possumus, largitur: 1 Cor. 2: oculus non vidit etc.. Et ideo justitiam comparat montibus, veritatem nubibus, quae altiores sunt, misericordiam caelis, qui sunt super omnia.
Dicit, domine, in caelo misericordia tua, quae est causa omnium bonorum meorum est in caelo: Ps. 144: miserationes ejus super omnia etc.. Isa. 63: miserationum domini recordabor. Et veritas tua usque ad nubes. Justitia tua sicut montes dei. Haec omnia dicuntur secundum effectus, quia secundum essentiam idem sunt. Mystice per haec tria intelliguntur justi, quia in ipsis justis inveniuntur justitia, veritas et misericordia. Justi signantur per caelum propter retributionem et caritatem: Matth. 5: merces vestra copiosa est in caelis. Item in illis maxime relucet misericordia, quia omnino sunt ab omni tribulatione liberati. Nos autem sumus adhuc in calamitatibus.
Per nubes intelliguntur doctores: isa. 5: mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. Et in eis relucet veritas quam manifestant.
Per montes intelliguntur sancti viri. Et quid sequitur ex omnibus istis? quod haec judicia sunt abyssus multa, idest incomprehensibilia: Rom. 2: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus etc..