Supra petivit Psalmista divinum auxilium contra peccatores, et ostendit malitiam eorum; hic autem docet contemnendam esse eorum felicitatem.
Titulus non est novus. Intentio autem Psalmi hujus est ostendere, quod non reputentur prosperitates impiorum.
Circa quod Psalmista tria facit. Primo enim praemittit intentionem Psalmi. Secundo ponit rationes in generali, ibi, quoniam tamquam fenum. Tertio explicat in speciali, ibi, noli aemulari in eo. Circa primum duo facit. Primo enim removet a bonis malorum aemulationem. Secundo zelum, neque zelaveris.
Dicit ergo, noli aemulari. Hic ponit unum ex parte peccatorum per modum designationis. Et ex hoc ponit malignantes et facientes iniquitatem. Aliud ponit ex parte bonorum per modum prohibitionis, et ponit duo: scilicet, noli aemulari, et neque zelaveris. Peccatores autem designat primo, quantum ad pravam ipsorum intentionem, quia malignantes: malignitas enim pertinet ad cor; unde dicitur malignus quasi malus ignis, quando scilicet aliquis facit ex prava intentione aliquid, illud est malignum consilium. Secundo quantum ad pravitatis executionem; unde dicit, facientes iniquitatem; sed justo cuilibet dicit, noli aemulari etc..
Secundum philosophum, in 2 ethicorum, quatuor ad idem genus spectant: scilicet misericordia, invidia, zelus, et Nemesis: et haec omnia important tristitiam de eventibus aliorum; sed misericordia et invidia de his quae eveniunt bonis, alia vero duo de his quae eveniunt malis. Invidia enim est tristitia de prosperitate bonorum, sed misericordia est tristitia de miseria bonorum.
Zelus proprie est, quando quis tristatur de bono alterius; non ex eo quod ipse bonum habet, sed ex eo quod ipse non habet. Nemesis est tristitia de bonis quae indignis eveniunt. Sed quia loquitur hic de malis, non facit mentionem de duobus primis.
Advertendum est autem hic, quod si aliquis indignetur sive aemuletur de prosperitate malorum, non vituperatur secundum philosophos, qui tractaverunt de prosperitate civili, in qua possunt aliqua videri magna, secundum se considerata, non respicientibus ad aeterna. Si vero ad spiritualia comparentur, cum nullum temporale quantumcumque magnum possit spiritualibus comparari, in talibus aemulatio locum non habet; et ideo non sunt aemulandi mali de hujusmodi bonis sibi provenientibus.
Unde theologi attendentes divinam providentiam in his bonis quae indistincte bonis et malis, dignis et indignis proveniunt, non tristantur quando indignis adveniunt. Considerant enim quod justa dei ordinatione disponuntur, vel ad eorum correctionem, vel ad eorum damnationem: et quod hujusmodi bona sunt quasi nihil in comparatione ad futura quae servantur bonis. Et ideo hujusmodi tristitia prohibetur; unde dicit, noli aemulari, idest indignari, in malignantibus, pro eo quod florent. Prov. 3: ne aemuleris hominem injustum etc.. Item neque zelaveris facientes iniquitatem; quasi dicat: ne tristeris si non habes quae habent illi; quia reservantur tibi meliora. Eccl. 9: non zeles gloriam peccatoris. Non enim scis etc.. Quoniam tamquam fenum. Hic ponit rationes in generali.
Et primo, quare non est aemulandum; secundo, quare non zelandum. Spera in domino. Dicit ergo, quoniam tamquam fenum; quasi dicat, non est aemulandum in malignantibus, quia id parum est, et transitorium. Et ideo dicit, tamquam fenum velociter arescent etc.. Ponit enim exemplum de rebus quae florent et fructificant, et cito decidunt: sic est de homine, qui floret, viret, et cito decidit. Ps. 89: mane sicut herba transeat etc.. Et haec duae similitudines pro eodem ponuntur ad majorem, scilicet manifestationem.
Vel aliter, duo sunt in homine, quae magna esse videntur. Primum est decor, quando videntur homine vivere in gaudiis. Sap. 2: nullum sit pratum etc.. Et ideo dicit, tamquam fenum. Vel aliter, quia decor gaudii cito deficit. Job 20: gaudium hypocritae ad instar puncti. Psal. 128: fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam evellatur, exaruit. Isa. 40: omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Secundum est celsitudo saecularis potestatis designata per herbas olerum, quae crescunt, et tamen totum transit. Et ideo dicit, tamquam olera. Vel per fenum intelliguntur majores, per herbam vero minores. Non ergo indignandum est de bonis eorum. Item non est zelandum super facientes iniquitatem, quia tibi promittuntur majora. Et hoc ostendit cum dicit.