Noli aemulari. Supra posuit duas rationes quare non est aemulandum neque zelandum super peccatores: et erat una ex parte peccatorum quorum felicitas brevis est; alia vero ex parte bonorum, quia meliora sunt eis promissa: hic autem explicat in speciali. Et primo quid sit circa primum; secundo quid circa excellentiam justorum: tamen utrumque mixtum, ibi, melius est modicum.
Circa primum duo facit. Primo reiterat sententiam et exponit cujus rationem assignare intendit; secundo assignat rationem, ibi, desine ab ira. Dicit ergo, noli aemulari in eo. Hic repetit scientiam quam supra posuit, et exponit quod dixerat, noli aemulari in malignantibus. Posset autem quis quaerere quid in eis prohibet aemulandum. Dico quod temporalis prosperitas est illa: et ideo dicit, noli aemulari, idest indignari, in eo qui prosperatur in via sua etc.. Quod potest intelligi conjunctim sic, noli aemulari etc. Quasi dicat: qui facit injustitiam, prosperatur, de quo etiam justi aemulantur.
Psal. 72: zelavi super iniquos etc.. Item potest legi divisim: et sic sunt duae rationes quare indignetur contra eos. Una, quia omnia eis ad votum succedunt; et ideo dicit, in eo qui prosperatur, idest si vides eos prosperari. Prov. 1: prosperitas stultorum perdet eos. Item si vides quod invalescant super justos, noli indignari. Sic dicebat baruch 4: animaequior esto populus dei, memorabilis Israel. Nocentes peribunt qui te vexaverunt; et qui gratulati sunt in tua ruina punientur.
Et ideo dicit, et in homine faciente injustitias.