Deinde cum dicit, desine, assignat rationem praedictae admonitionis, et hanc duplicem. Unam ex parte ejus cui fit monitio: aliam ex parte peccatorum ibi, adhuc pusillum. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit periculum praesens, si non acquiescat monitioni; secundo periculum futurum, ibi, noli aemulari ut maligneris. Ubi primo ponit periculum culpae; secundo poenae, ibi, quoniam qui malignantur. Circa periculum poenae duo facit.
Primo enim ponit delinquentium poenam; secundo praemium sustinentium, ibi, sustinentes autem dominum.
Dicit ergo, desine ab ira. Ecce praesens periculum, quia indignatio est ira, et ipsa ira est mala. Eph. 4: omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Et ideo dicit: deside ab ira: jac. 1: ira viri justitiam dei non operatur.
Et derelinque furorem. Ira et furor idem sunt; sed differunt secundum magis et minus: quia furor nihil aliud est quam ira accensa: Prov. 27: impetum concitati spiritus ferre quis poterit? ergo, desine ab ira, in corde, et derelinque furorem, in opere. Noli aemulari ut maligneris. Ecce futurum periculum culpae. Quando enim aliquis indignatur propter prosperitatem aliorum, declinat aliquando a justitia; et ideo dicit. Noli aemulari ut maligneris, idest ne forte inducat te in injustitiam: Malach. 3: vanus est qui servit deo, et quod emolumentum quia custodivimus praecepta ejus? quoniam qui malignantur. Ecce periculum poenae futurum. Nota, quod omnes peccatores malignantur.
Quando enim peccat quis vel ex infirmitate, vel ex ignorantia, non malignatur; sed quando ex electione peccat, tunc malignatur. Primi de facili corriguntur, sed tertii difficile: Eccl. 1: perversi difficile corriguntur. Et ideo dicit, exterminabuntur, idest extra fines ponentur, scilicet justitiae et boni: job 18: expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum: sic exterminabuntur qui malignantur: sed, sustinentes dominum, idest qui non sic indignantur ut malignentur, sed expectant in futurum, ipsi hereditabunt terram, scilicet viventium: possidebunt enim eam hereditario jure, sicut heredes: Rom. 8: si autem filii, et heredes. Illa autem caelestis patria dicitur terra, propter stabilitatem: Eccl. 1: terra in aeternum stat. Et, ut dicit Augustinus, sicut terra nostra se habet ad caelum, ita superior vita beatorum se habet ad caelum superius, scilicet ad deum, a quo illuminatur et fecundatur: Apoc. 25: claritas dei illuminabit eam.