Deinde cum dicit et, assignat rationem ex parte malorum: et circa hoc duo facit. Dixerat enim, noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente injustitias. Primo ergo rationem assignat, quod non est aemulandum eorum prosperitati. Secundo, quod non eorum injustitiae, ibi, observabit peccator.
Circa primum duo facit. Proponit enim primo periculum imminens malis. Secundo fructum justorum, ibi, mansueti, quia oppositum per opposita melius innotescit. Circa primum duo facit. Primo enim denunciat destructionem eorum, quantum ad seipsos.
Secundo quantum ad locum ipsorum, ibi, et quaeres. Dicit ergo quantum ad seipsos, adhuc pusillum, et non erit peccator.
Si non erit; ergo non patietur poenas aeternas.
Respondeo. Non erit in gloria in qua nunc est, sed in inferno: job 7: qui descendit ad inferos non ascendet, nec revertetur ultra in domum suam, neque eum cognoscet amplius locus ejus, quoniam est pusillum. Contingit quidem quod peccatores dejiciuntur in brevi: Eccl. 10: omnis potentatus vita brevis. Sed si etiam toto tempore vitae suae sint in prosperitate, adhuc illud tempus comparatum aeternitati nihil est et pusillum: Aggaei 2: adhuc unum modicum est, et ego movebo caelum et terram. Quantum ad locum vero dicit, et quaeres locum ejus, et non invenies. Tripliciter exponitur hic locus. Primo namque locus, idest opportunitas. Dicitur enim de aliquo quod habet locum quando posset alicubi habere opportunitatem. Peccator autem habet locum in isto mundo: quia est opportunus ad minus ad exercitium justorum. Sed quando hoc exercitium cessabit, tunc non habebit locum; et ideo tolletur a justis. Secundo quia aliquando non desinit aliquis peccare, et tamen remanet locus ejus.
Sed finaliter etiam locus ejus non remanebit, nec invenietur. Ubi modo rex Assyriorum? ubi Nero? et finaliter omnia regna mundi evacuabuntur: 1 Cor. 15: demum finis, cum tradiderit regnum deo et patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. Tertio, secundum Origenem, locus peccatoris est illud in quo quiescit, ubi sunt temporalia et terrena. Ergo locus ejus est iste mundus. Sed hic transibit: Luc. 21: caelum et terra transibunt etc.. Et ideo si in eis ponimus locum nostrum, non transibit.