Observabit. Supra posuit unam rationem, quare non debent viri dei indignari super peccatorem, quia scilicet ejus prosperitas non est stabilis; hic ponit aliam, quia scilicet peccatores non possunt nocere justis: et circa hoc duo facit. Primo enim proponit eorum malignitatem, quam in corde cogitant contra justos. Secundo eorum conatum exteriorem, ibi, gladium evaginaverunt. Circa primum duo facit, secundum quod interior eorum malitia est duplex. Primo enim ostendit quod mali insidiantur bonis. Secundo, quod turbantur contra eos, ibi, et stridebit. Dicit ergo. Observabit peccator justum, si aliquid forte possit habere contra eum: Luc. 14: ipsi autem observabant eum. Sic peccatores observant bonos insidiando eis, et sancta eorum studia pervertendo. Ecclesiae enim bona in mala convertentes insidiantur etc.. Sed contra hoc dicitur Prov. 24: ne insidieris, et quaeras impietatem in domo justi etc.. Secundo turbantur contra justum. Dicunt enim, Sap. 2: quoniam dissimilis est aliis vita illius etc.. Unde, stridebit super eum dentibus suis, scilicet commovebuntur ad iram. Loquitur ad modum aprorum: Ps. 111: peccator videbit, et irascetur: Act. 7: stridebant dentibus in eum.