Melius. Supra Psalmista assignavit rationem quare non debemus aemulari malos et prosperitatem eorum, ex dejectione eorum sumptam; hic autem assignat sumptam ex parte justorum. Et primo ostendit dignitatem justorum. Secundo subjungit monitionem ad sectandam justitiam, ibi, expecta. Circa primum duo facit. Primo proponit intentum.
Secundo manifestat propositum, ibi, quoniam brachia.
Dicit ergo, melius est modicum etc.. Intentio ejus est probare quod bona justorum praeeminent bonis peccatorum. Et sic minus habentes non aemulantur plus habentes; unde dicit, melius etc.
Quasi dicat: contingit justum parum habere et peccatorem satis.
Sed quid melius? respondet, quod parum justi: Prov. 16: melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate.
Cujus ratio est, quia quae rationem boni habent, ex hoc solum habent, quod utilia sunt ad finem, et non propter aliud: intantum enim bona sunt inquantum utilia; postquam autem incipiunt esse nociva, non sunt bona; sicut est de medicina, si plus quam ad sanitatem sit necessaria, accipias, jam non est bona. Res autem mundi bonae sunt, inquantum instrumentaliter deserviunt ad virtutem.
Quando ergo habes tantum de eis quod sufficiunt ad virtutem, bonae sunt; si autem a virtute abducuntur, sunt malae: et ideo melius est parum habere de eis cum justitia, quia hoc est bonum, quam multum cum injustitia, quia hoc est malum.
Et hoc etiam intelligendum est de omnibus aliis divitiis spiritualibus, scilicet parum de sapientia cum justitia, et sic de aliis.