Consequenter cum dicit, novit dominus, manifestat propositum. Et primo dicit de stabilitate justorum.
Secundo de contritione injustorum, ibi, quia peccatores.
Justi autem dupliciter confirmantur a deo: quia primo bona eorum stabiliuntur; secundo a malis curantur, ibi, non confundentur. Sed duplex est bonum, scilicet bonum viae et bonum finis: et in utroque justi stabiliuntur quantum ad primum dicit, novit dominus. Quantum ad secundum dicit, et hereditas. Dicit ergo, novit dominus: Heb. 4: omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Sed praecipue quod sibi affinis et familiaris fuerit: 2 Tim. 2: novit dominus qui sunt ejus; et eos quos approbat: et sic dicitur hic, novit dominus, idest approbat, dies immaculatorum.
Sed job 15, dicitur: quis est homo ut immaculatus sit, et ut justus etc..
Respondeo dicendum, quod verum est quod ex se nullus est immaculatus, si macula intelligatur peccatum mortale; sed tamen per gratiam, sic. Si vero macula intelligatur originale peccatum, sic nullus est immaculatus.
Dies isti tripliciter possunt intelligi. Quia primo dies praesentis vitae; et licet sint communes bonis et malis, tamen boni eis bene utuntur: Gen. 25: mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum. Impii autem male utuntur eis: Psal. 54: viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Et quia dies justorum sunt pleni et ideo approbati, illorum vero dimidiati, et ideo non approbantur. Item et isti sunt mali et pauci, tamen deus novit eos. Alii opera virtutum: Rom. 13: sicut in die honeste ambulemus: et isti sunt approbati a deo. Alii dies aeternitatis et justitiae: et isti sunt dies justorum, sed soli deo noti: isa. 64: oculus non vidit absque te, quae praeparasti expectantibus te. Bonum vero finis ostendit, cum dicit, et hereditas eorum in aeternum erit. Istud dicitur hereditas in quo est stabilimentum et finis alicujus. Justi finem suum habent in re aeterna: Psal. 15: dominus pars hereditatis meae: Thren. 3: pars mea.
Et ideo non potest eorum hereditas deficere. Impii autem ponunt finem suum in mundanis: Sap. 2: haec est pars nostra etc. Et ideo non manet.
Et de istis dicitur 1 Pet. 1: in hereditatem conservatam in caelis.