Deinde cum dicit, non confundentur, ostendit quomodo justi tueantur contra mala. Et hoc dupliciter: quoddam enim est malum, quod bono est contrarium; et quoddam est malum per defectum boni, ibi, et in diebus famis. Dicit ergo quantum ad primum, non confundentur in tempore malo, idest in tempore adversitatis: Amos 5: prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. Est enim tempus malum dupliciter: vel de praesenti, et hoc est tempus adversitatis quod est malum; unde non confundentur in tempore malo, idest in tempore adversitatis. Mali enim in tempore adversitatis confunduntur, non boni: tunc nempe confunditur quis, quando perdit in quo sperat; sed quando id manet in quo sperat, non confunditur. In adversitate autem perduntur temporalia, in quibus boni non sperant: et ideo non confunduntur tempore adversitatis. Vel de futuro in die judicii: et in eo impii confundentur per erubescentiam de peccatis: psalm. 6: confundantur et erubescant valde velociter. Justi autem honorabuntur: Rom. 2: his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem etc..
Quantum ad secundum malum, quod est per defectum boni, subjungit, et in diebus famis saturabuntur.
Hoc tripliciter exponitur. Ad litteram enim hoc potest exponi de fame temporali: nam aliquando deus providit quod fames esset apud infideles, apud fideles vero abundantia, quia fideles sibi invicem communicabant quae habere poterant. Aliquando etiam providetur a deo fidelibus ne egeant: job 5: in vastitate et fame ridebis, sic et elias satiatur tempore famis, 3 Reg. 17. Ad probationem tamen nostram aliquando famis necessitas servos dei praeoccupasse probatur. Unde apostolus ait de seipso 2 Cor. 11: in fame et siti etc.. Vel quia servi dei modico contenti saturantur: Phil. Ult.: scio et humiliari, scio et abundare: ubique et in omnibus institutus sum, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Impii autem multa volunt et multa quaerunt; et ideo in diebus famis non saturabuntur.
Exponas etiam de fame verbi dei. Et in his diebus hoc saturantur justi: Matth. 5: beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
Vel tertio exponitur de fame quae erit in futura vita, ubi justi saturabuntur, et injusti esurient: isa. 65: servi mei comedent, et vos esurietis. Origenes in Glossa, Exod. 16: qui non colligebat manna in die sexto, esuriebat in die septimo. Nunc est dies sextus: et ideo qui non colligit nunc, esuriet tunc, ibi, consequenter cum dicit, quoniam peccatores peribunt, ostendit quomodo conterentur brachia peccatorum. Et ponit tria. Primo casum impiorum. Secundo ordinem cadendi, ibi, inimici. Tertio modum: ibi, quemadmodum fumus. Dicit ergo, quia peccatores peribunt; quasi dicat: ideo justi conservantur, quia perditio debetur solis peccatoribus, sed salus justis: job 3: conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Ordo cadendi est, quia tolluntur in altum ut fortius cadant: job 30: elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide. Et ideo dicit, inimici vero domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, psalm. 72: dejecisti eos dum allevarentur. Sed modus est sicut fumus, quia si dispergitur non reparatur.
Et hoc est quod ait, deficientes quemadmodum fumus deficient; jac. 4: quae est vita vestra? vapor est ad modicum parens.