Mutuabitur peccator. Supra ostendit quod pauca justorum bona praeponderant multis malorum bonis ratione stabilitatis; hic autem ostendit idem ratione utilitatis. Et primo ostendit quod bona justorum sunt fructuosa, sed malorum e converso. Secundo ostendit hoc experimento, ibi, junior fui. Tertio concludit principale intentum, ibi, declina. Circa primum duo facit, secundum quod duplex fructus provenit homini: unus enim est ex bonis possessis, alius ex operibus quae fecit. Unde primo ostendit quod fructuosi sunt boni, quantum ad primum.
Secundo quantum ad secundum, ibi, apud dominum.
Circa primum duo facit. Primo enim praemittit fructuositatem bonorum, et contrarium malorum.
Secundo assignat rationem, ibi, benedicentes.
Circa primum duo facit. Primo ostendit infructuositatem malorum. Secundo fructuositatem bonorum, ibi, injusti autem. Dicit ergo, mutuabitur peccator. Legatur primo, secundum superficiem litterae.
Duplex signum est quod aliquis deficiat in temporalibus. Unum, quando indiget mutuum accipere: Deut. 28: ipse foenerabitur tibi, et tu non foeneraberis ei. Et ideo dicit, mutuabitur peccator, idest mutuum accipiet. Aliud signum est, quando quis mutuum consumpsit, et reddere non potest: unde dicit, et non solvet, Eccl. 29: solidi vix reddet dimidium. Et e converso, unum signum abundantiae est, quod habeat unde gratis det: unde dicit, justus autem miseretur, idest per misericordiam gratis subvenit indigentibus: job 31: ab infantia crevit mecum miseratio etc.. Aliud est signum, quando homo est promptus reddere quod debet: unde dicit, et retribuet, scilicet debitum: Rom. 13: reddite omnibus debita. Sed quid est hoc quod dicit? numquid justi semper abundant terrenis, et mali non? immo videtur contrarium; jac. 2: nonne deus elegit pauperes in hoc mundo? sed deus secundum istam expositionem loquitur secundum statum veteris testamenti, in quo servantibus legem promittuntur temporalia bona, transgredientibus vero mala, ut saltem per temporalia traherentur ad spiritualia. Tamen in illis bonis signantur promissa quaedam spiritualia: et ideo oportet exponere etiam quantum ad illos qui in veteri testamento pertinebant ad novum testamentum. Oportet ergo hoc altius exponere, mutuabitur etc.. Et potest referri ad duplex mutuum. Homo enim aliquid a deo mutuatur, et aliquid a ministro dei, scilicet homine.
Dicitur autem peccator homo quicumque. Dicit ergo, mutuabitur, scilicet a deo, quia, quid habes quod non accepisti? 1 Cor. 4. Et hoc est quasi mutuum: quia ad hoc dat nobis deus quaecumque bona, ut ex eis crescamus in his quae ad honorem dei sunt: Luc. 19: et ego veniens cum usuris utique exegissem illam. Et sic retribuimus ei per gratiarum actionem. Sed deus peccatori dedit bona naturalia; temporalia vero aliquando largitur et spiritualia: sed peccator non solvit per spiritualem profectum et gratiarum actionem: isa. 1: filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. A ministro enim dei accipit homo mutuum. Praelati namque et doctores sunt quidam campsores. Item Luc. 19: vocatis decem servis dedit eis decem mnas, et ait ad illos, negotiamini dum venio. Ergo sunt negotiatores. Doctor ergo dat populo doctrinam, quasi pecuniam: psalm. 11: eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum etc.. Sed dat verba domini, non sua. Boni autem retribuunt, quia faciunt quod audiunt; sed mali non, quia non implent obediendo: Ezech. 33: audient verba tua, et non facient ea. Justus autem quod accepit a deo, quicquid sit illud et quocumque modo, expendit in alio: 1 Pet. 4: unusquisque prout accepit gratiam in alterutrum illam administrantes: et sic miserebitur. Item regratiatur deo, et sic retribuet: psalm. 115: quid retribuam domino etc..
Ratio assignatur, quia benedicentes. Hic sunt tres sensus secundum Glossam. Benedicentes ei, scilicet deo in omnibus gratias agentes et jussa sequentes, hereditabunt terram, scilicet viventium: 2 Cor. 9: qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam aeternam. Vel secundum literam, haereditabunt terram, idest terram promissionis.
Et loquitur populo carnali: isa. 1: si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis.
E contrario qui maledicunt deo, scilicet non solum verbo, sed facto, vel occasionaliter, disperibunt: psalm. 1: iter impiorum peribit.
Origenes exponit aliter, benedicentes ei, scilicet justo, benedicentur. Quicquid enim fit justo, deus accipit sibi factum: Luc. 10: qui vos spernit, me spernit. Et Matth. 25: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Hereditabunt terram, justo debitam: Matth. 10: qui recipiunt justum in nomine justi etc.. Maledicentes autem ei, scilicet justo, disperibunt: Gen. 27: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus. Sed Hieronymus habet aliter, peccator deficiet, ut non solvet; sed justus miseretur et retribuet. Qui benedicti a deo, hereditabunt terram: Prov. 10: benedictio domini divites facit. Injusti vero qui maledicti sunt a deo, idest puniti, disperibunt; et ideo sunt steriles: Gen. 3: maledicta terra in opere tuo.