Deinde cum dicit, junior fui, ostendit experimento quod bona justorum sunt fructuosa, sed non malorum. Et ponit illud diuturnum de duobus.
Primo de immunitate bonorum a malis. Secundo de profectu eorum in bono, ibi, tota die. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit immunitatem a malo, quantum ad ipsum justum. Secundo quantum ad semen ejus, ibi, nec semen ejus. Circa primum duo facit. Primo enim ponit diuturnitatem experimenti. Secundo ipsum experimentum, ibi, non vidi. Dicit ergo, junior fui. Ac si diceret ei aliquis: unde habes haec omnia quae dicis de bonis justorum etc.. Respondet, quia ab experimento, junior fui etc.. Hoc dupliciter potest exponi. Primo de aetate corporali secundum quod homo primo floret in juventute, et postea senex fit: Ps. 89: mane floreat, et transeat.
Sed contra hoc dicit Augustinus, tu David, semper fuisti in terra tua: et si in illa non fuit justus derelictus, non tamen est mirum si alibi est derelictus.
Et ideo vult Augustinus quod loquatur in persona ecclesiae. Et haec habet aetatem pueritiae in Abel, juventutis in patriarchis, senectutis in apostolis, senectam in fine mundi. Praetermittit duas medias aetates, et ponit extremas: et sic fuit a principio mundi, et erit usque ad finem. Et haec distinctio ponitur Gal. 4. Vel potest intelligi de spiritualitate: quia quamdiu homo delectatur in puerilibus et vanis, sic est puer mente; sed quando delectatur in maturis, fit senex. Et haec distinctio ponitur 1 Cor. 13: cum essem parvulus, loquebar etc.. Cum autem factus sum etc.. Et ideo dicit: sive in statu puerili, sive in statu senectutis, hoc judicavi, quod scilicet ipse justus sit immunis a malis, et quantum ad se, et quantum ad semen ejus. Ideo ostendit dicens, non vidi justum derelictum, quantum ad se. Si hoc referatur ad bona temporalia, non videtur hoc verum, quia de justis dicitur Hebr. 11, egentes, angustiati etc..
Respondeo. Dicendum, quod licet subtrahantur eis bona temporalia, non tamen deseruntur a deo, quia totum hoc cedit in bonum eorum, vel pro bonis, vel ut tollatur causa alicujus mali, ut dicit Augustinus: Matth. 6: primum quaerite regnum dei, et haec omnia, scilicet spiritualia, adjicientur vobis. Verum est, sed si deus videt expedire ad nostram salutem. Quantum ad semen ejus dicit: nec semen ejus quaerens panem: Exod. 20: ego sum deus zelotes, reddens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea: Luc. 1: misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. Et ideo sicut ipsi non derelinquuntur, ita nec semen eorum.
Et potest referri ad panem temporalem, quantum ad vetus testamentum; sed secundum spiritualem intellectum panis iste intelligitur participatio christi, scilicet veritas, sapientia et justitia: joan. 6: ego sum panis vivus etc.. Hic est panis qui dat delicias regibus, Gen. 49. Et dicit, quaerens panem, quia iste panis praesto est quaerentibus eum.
Sed contra: Abraham justus fuit et Isaac: Ismael autem et esau, qui fuerunt filii justorum, non habent spiritualem panem.
Respondeo. Apostolus solvit, quod filii promissionis computantur filii justorum. Ergo semen est ille qui imitatur eum. Unde tam filii carnales qui imitantur patres in bono, quam discipuli qui imitantur magistrum, sunt semen spirituale, scilicet illi qui imitantur eorum doctrinam in opere. Tota die. Hic ostendit aliud signum experientiae, sive aliud experimentum, et dicit quod aliud quod expertus de viro justo est quia tota die, idest toto tempore vitae suae, miseretur, miseriis aliorum, et commodat, scilicet spiritualia et temporalia: Ps. 111: jucundus homo qui miseretur et commodat: vel actu, vel promptitudine. Et ideo, semen illius in benedictione erit: Gen. 22: multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli etc..