Declina a malo. Supra ostendit Psalmista quod bona justorum sunt meliora quantum ad fructum; hic autem prorumpit in exhortationem ad illa. Circa hoc duo facit. Primo enim ponitur exhortatio ad ista. Secundo ponitur fructus, ibi, dominus amat. Justitia habet duas partes: recedere a malo, et facere bonum. Et ideo dicit, declina a malo, et fac bonum. Hae autem duae partes justitiae correspondent praeceptis legis: justitia enim regulatur lege. In lege sunt quaedam praecepta affirmativa, quae implentur faciendo bonum; et quaedam sunt negativa, quae implentur declinando a malo. Item per haec duo perficitur naturalis inclinatio appetitus, cujus sunt duo objecta; scilicet bonum et malum; quia appetitus naturaliter tendit in bonum, et refugit malum falsum. Sed dicit, declina a malo. Est autem duplex malum. Unum, quod facit homines malos, et hoc vere dicitur malum.
Aliud malum est, quod non facit homines malos, scilicet malum poenae. Primum est peccatum; et de hoc intelligitur cum dicit, declina a malo, idest a peccato: Eccl. 9: non zeles hominem in peccato suo. Et non dicit quod non faciat malum, quia in hoc intelligitur sola negatio, sed, declina a malo, ut scilicet voluntatem faciendi non habeat. Isa. 1: quiescite agere perverse, discite benefacere. Haec duo frequenter introducuntur in sacra Scriptura. Sed quandoque praemittitur bonum, sicut ibi, Ps. 44: dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Quandoque praemittitur vitatio mali, sicut isa. 7: ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. Et ratio est, quia duplex est ordo. Unus scilicet intentionis; et secundum hunc ordinem semper prius debet praemitti bonum quam vitatio mali, quia ad hoc vitat malum, ut faciat bonum. Alius est ordo executionis: et secundum hunc ordinem prius praecipitur ut vitet malum: quia omnes nascimur filii irae; et non possumus fieri justi nisi expellamus malum.
Et inhabita in saeculum saeculi. Hic ponitur fructus justitiae; quasi dicat: si declinaveris a malo, et feceris bonum, inhabitabis, sed non dicit explicite ubi, sed quantum, quia in saeculum saeculi.
Sed est sensus, inhabita, quasi intus habita. Sensibilia dicuntur exteriora bona, quia exteriori sensu capiuntur. Interiora bona sunt spiritualia et intelligibilia.
Cum ergo dicit, inhabita, dicit intra possessionem spiritualium bonorum habitabis: Cant. 1: introduxit me rex in cellaria sua. Et dicit, in saeculum saeculi, idest in perpetuum: Exod. 15: introduces eos, et plantabis, etc.. Quia dominus amat judicium. Hic ponitur ratio quare inhabitet in saeculum saeculi; quasi dicat, ideo inhabitabit, quia hoc statutum est ex divino judicio. Probat hoc, scilicet quod inhabitet semper et libenter, quia dominus amat judicium: isa. 61: ego dominus diligens judicium. Et inducitur quod hic dicitur, duplici ratione: quia sic est ratio ejus quod dicit, declina a malo etc. Ut scilicet sis, scilicet imitator dei, quia dominus amat judicium; et hoc est declinare a malo et facere bonum. Vel ad hoc refertur, inhabita in saeculum saeculi, quia hoc justum est. Et deus amat judicium. Justum enim est ut si homo non velit relinquere deum, non relinquatur ab eo, qui est aeternus. Et ideo non relinquentur ab eo justi, qui volunt esse cum eo. Et ideo dicit, non derelinquet sanctos suos. Et ex hoc sequitur quod, in aeternum conservabuntur, quia aeternus est et potens: Ps. 11: tu, domine, servabis nos et custodies nos etc.. Isa. 33: non rumpentur funiculi.