Os justi meditabitur. Hic ostendit, quod bona justorum majora sunt, quantum ad usum virtutis, quia injusti habent os pronum ad malum.
Primo ergo agit de spiritualibus bonis justorum.
Secundo de perversitate malorum, ibi, considerat.
Circa primum duo facit. Primo enim ponit spiritualia justorum praeeminentia. Secundo ponit fructum ipsorum bonorum, ibi, non supplantabuntur.
Bona spiritualia in duobus consistunt: scilicet prout sunt in ore et prout sunt in corde. In ore justi non est nisi bonum et veritas: Eph. 4: deponentes mendacium, loquimini veritatem. Est autem duplex veritas: et utraque habet justi praemia.
Prima est de divinis. Secunda est de humanis.
Quantum ad primum dicit, os justi meditabitur sapientiam.
Sed non videtur bene dicere: quia meditari est actus cordis, non oris.
Respondeo dicendum, quod meditabitur, idest meditata loquetur, vel modulabitur. Et multiplicare aliqui meditantur sapientiam. Quidam meditantur christum, qui est sapientia dei patris saltem credendo: Deut. 4: haec est sapientia vestra et intellectus coram populis. Quidam acquiescendo cum intelligentibus: Eccl. 6: si dilexeris audire, sapiens eris. Quidam in ea psallendo; colos. 3: psallentes in cordibus vestris domino: prov.
Ult.: os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus. Sed os justi meditabitur sapientiam docendo: 1 Cor. 2: sapientiam loquimur inter perfectos. Origenes autem dicit: imperiti pessimum vitium habent, ut superfluos eos dicant, qui studium doctrinae impendunt: imitantes rerum vocabula, eorum studium contemnunt, loquacitatem suam, inertiam et imperitiam approbantes. Quantum ad secundum dicit, et lingua ejus. Hoc tripliciter exponitur, lingua ejus loquetur judicium, idest cum judicio et discretione sermonem proferet: Ps. 111: disponet sermones ejus in judicio: Eccl. 21: verba prudentum statera ponderabuntur. Alio modo secundum quod refertur ad judices: quia judex, sive os justi, sive lingua judicis, justum judicium loquitur in sententiando. Vel lingua justi loquetur de judiciis dei: et convertet peccatores ad poenitentiam ex consideratione divini judicii: job 19: fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est.
Sed quare dicit in futuro, meditabitur, et loquetur? respondeo dicendum, quod loquitur in futuro, ut designet continuitatem meditationis; quasi dicat: continue loquitur et meditatur. Vel dicit hoc de futuro, quia modo modicum quid de sapientia possumus loqui, sed in futuro poterimus magna meditari de sapientia, et plura loqui de judiciis dei. Sed contingit quod aliquis non habet in corde quod loquitur ore: Matth. 15: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Non sic de viro justo: sed sicut loquitur, ita habet in corde: quia infixam habet in memoria per meditationem, et in voluntate per amorem, legem dei. Propter hoc dicit, lex dei ejus in corde ipsius, idest legem et judicium loquitur et meditatur. Et ideo, non supplantabuntur gressus ejus. Et ponit hic fructum bonorum operum, quia non deficient neque fraudabuntur: quia qui habet sacram Scripturam et legem dei in corde, non decipitur a diabolo: Ps. 118: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Nam lex est lucerna: et ideo qui sciunt eam, non offendunt.