Vidi impium. Hic probat duo circa perditionem peccatorum. Primo ponit prosperitatem ipsorum; secundo perditionem; unde dicit: vidi impium, idest quemcumque peccatorem, superexaltatum, idest supra statum suae conditionis: et supra alios homines, quantum ad statum mundi. Job 21: quare impii vivunt, confortati sunt, roborati divitiis etc..
Et elevatum sicut cedros Libani. Hic est duplex littera.
Vel supra cedros Libani, quae inter omnes arbores majorem altitudinem habet; quasi dicat: excellenter super alios vidi eum. Eccl. 10: positum stultum, idest peccatorem, in dignitate sublimi. Amos 2: altitudo cedrorum quasi altitudo illius, et fortis ipse quasi quercus. Sed quare impii vivunt, est duplex ratio. Una, quia quandoque sublimantur mali propter peccata hominum. Job 34: qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Et ideo mali sunt quasi flagella dei ad populum cum dominantur. Isa. 20: vae Assur virga furoris mei, et baculus ipse est. Alia ratio est, ut mali cum dominantur, gravius pereant.
Job 30: elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide. Unde quandoque in eo quod magis desiderant, magis dejiciuntur. Alia ratio est ad instructionem justorum, ut non multum reputent haec temporalia, quae etiam boni habent et mali, ut dicit Augustinus. Job 21: verumtamen non sunt in manu eorum bona sua, sicut bona animae. Non curo de eis. Item ut juste damnentur, qui abutuntur bonis datis. Isa. 1: filios enutrivi et exaltavi etc.. Vel hoc potest referri ad haereticum, qui elevatur in suo sensu. Et finaliter dicitur, et transivi. Hic primo ostendit dejectionem peccatoris; secundo ostendit destructionem loci ejus. Dicit autem, transivi. Non dicit, transivit, quasi dicat, transivi ego per considerationem. Exod. 3: transibo, et videbo. Quamdiu homo defigit oculum in rebus mundi, videtur ei quod mali sunt potentes; quando autem mente transit ad spiritualia et dei judicia, pro nihilo reputat eos. Unde, transivi, per conversionem: quia quamdiu aliquis est saecularis affectu et corpore, placent ei res mundi: sed quando affectu transit ab eis, pro nihilo habet in saeculo abundantes. Psal. 14: ad nihilum deductus est etc.. Et ideo sancti viri reputantur superbi, quia non appretiantur nec reputant homines propter divitias vel dignitates, si non suppetant eis virtutes; unde sequitur, et ecce non erat etiam in praesenti, quia nihil reputat justus homo gloriam peccatorum, quae videtur aliquid. 1 Mach. 2: gloria hominis peccatoris stercus et vermis est; hodie extollitur et cras non invenietur. Jer. 4: aspexi terram, idest gloriam terrenam, et ecce vacua erat, et nihil. Vel secundum Origenem, non erat, quia quando homo elevatur ad divina, conformatur divino intellectui: et quae sunt futura, sunt ei quasi praesentia. Unde qui videt quod tempus hujus vitae est breve, damnationem impiorum videt quasi praesentem. 1 Cor. 1: elegit deus quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret.
Unde dicit, quaesivi eum, et non est inventus locus ejus, idest dignitates ejus, vel familia et domus ejus; quasi dicat, non solum ipse, sed quicquid ad eum pertinet, destruitur. Job 20: oculus qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus ejus. Vel locus ejus, idest mundus in quo quiescit, quia transit mundus et concupiscentia ejus. 1 Cor. 7: praeterit enim figura hujus mundi.