Supra Psalmista imploravit divinum auxilium contra persecutores, ibi, judica: ostendit etiam eorum nequitiam, ibi, dixit injustus: docuit contemnere prosperitatem impiorum in praedicto Psalmo, noli aemulari; in hoc autem Psalmo confitetur se pro peccatis suis afflictum. Circa hoc ergo facit duo. Primo proponit suam afflictionem. Secundo cautelam in futuro, ibi, dixi, custodiam. Titulus, Psalmus David in rememoratione. Augustinus addidit, in rememoratione sabbati; sed hoc non habetur neque in Hebraeo, neque in Hieronymo. Et est sciendum, quod hic est tertius Psalmus poenitentialium: et diversitates Psalmi referuntur ad diversos actus poenitentiae, et commemorationem peccatorum. Et ideo dicit ad commemorandum, scilicet peccata. Psa. 38: recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Sed si addatur sabbatum, pertinet ad finem hujus commemorationis, quare scilicet sit affligendum et rememorandum, scilicet propter sabbatum, idest propter quietem repromissam. Isa. 58: si averteris a sabbato pedem tuum, facere etc. Usque vocaberis sabbatum delicium, idest quies deliciosa.
Dividitur ergo Psalmus in partes duas. In prima petit misericordiam. Secundo exponit miseriam, ibi, quoniam sagittae. Misericordia petitur a judice, cujus poena timetur. Judex primo arguit verbis: Ps. 49: arguam te. Postmodum corrigit factis.
Psalmista ergo non petit quod non arguatur, sed quod non in furore; unde dicit, domine, ne in furore tuo arguas me. Furor et ira in deo non ponunt commotionem: quia Sap. 12: cum tranquillitate judicat. Sed quantum ad effectum dicuntur de deo, quia furiosus non parcit. Unde petit corripi, sed non in ira; ideo dicit, neque in ira tua corripias me: quia, ut dicitur Prov. 6, zelus et furor viri non parcet in die vindictae.
Unde in furore arguit quando non parcit: sicut Matth. 25: esurivi, et non dedistis etc.. Item, ite maledicti in ignem aeternum. Unde peto corripi, sed non in furore. Secundo agit de poena judicis.
Et est duplex poena. Una est ad exterminationem, et haec infernalis: et hanc petit sibi non infligi, cum dicit, domine ne in furore etc.. Alia est ad correctionem: et hanc petit sibi infligi. Sed petit quod non corripiatur in ira, ibi, neque in ira tua, idest gravi poena, corripias me: Hier. 10: corripe me, domine: verumtamen in judicio, et non in furore.