Miser. Supra dixit Psalmista: non est pax ossibus meis; et ostendit quae sunt sua peccata, quia multa, gravia et reiterata: hic agit de pacis sublatione; et circa hoc duo facit. Primo ponit inquietudinem contra pacem; secundo ponit remedium consolationis et spei, ibi, domine, ante te. Inquietudinem animi sui ostendit dupliciter. Primo quantum ad dejectionem, et quantum ad irascibilem; secundo quantum ad dejectionem cordis, quod pertinet ad commotionem concupiscibilis, ibi, tota die.
Circa primum duo facit. Primo proponit causam dejectionis; secundo ipsam dejectionem. Causa dejectionis est, quia miser factus sum, idest miseriam meam ego cognosco. Miseria opponitur felicitati; et ideo in contrariis consistit. Felicitas humana consistit in rebus mundi. Psal. 143: beatum dixerunt populum cui haec sunt. Felicitas vera consistit in haesione ad deum; et ideo sequitur: immo beatus populus cujus est dominus deus ejus.
Miser ergo est ex hoc quod a deo avertitur per peccatum. Prov. 14: miseros facit populos peccatum.
Iste ergo sciens se separatum a deo per peccatum, reputat se miserum; et ex hoc dicitur animus ejus dejectus: unde dicit: incurvatus sum.
Haec incurvatio potest referri ad depressionem animi, propter gravedinem peccati, quia peccata faciunt sicut grave onus, quod hominem incurvat, et facit terram respicere: ita peccata faciunt inferiora respicere, et non permittunt per affectum tendere ad superiora. Paral. 36: incurvatus sum multo vinculo ferri. Vel potest referri ad humilitatem; quasi dicat: incurvatus sum propter humilitatem, quia cum recognoscit homo peccatum suum, non sapit alta. Luc. 18, de publicano, qui nolebat oculos suos ad caelum levare. Et haec incurvatio non debet esse momentanea, sed in tota vita: unde dicit, usque in finem, scilicet vitae, quamdiu durat corruptio corporis. Rom. 7: infelix ego, quis me liberabit de corpore mortis hujus? consequenter agit de tristitia cordis; et facit tria. Primo proponit tristitiam; secundo tristitiae causam; tertio magnitudinem tristitiae. Dicit ergo: non solum humiliatus sum contra superbiam, sed etiam sum contristatus, contra delectationem peccati; et haec est tristitia bona. 2 Cor. 7: quae enim secundum deum tristitia est, bona est. Et tangit duo circa tristitiam. Primo, quod oportet esse continuam: unde dicit, tota die.
Rom. 9: dolor continuus cordi meo. Psal. 6: lavabo per singulas noctes lectum meum. Jer. 9: et plorabo die ac nocte interfectos populi mei. Augustinus: semper doleat, et de dolore gaudeat. Secundo, quia est quaedam tristitia absorbens, quae in desperationem inducit. 2 corinth. 2: ne forte abundantiore tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. Quaedam est aggravans; et haec est accidia, quae sic dejicit, ut non permittat agere bonum. Sed tristitia poenitentis non est sic, sed est cum spe, et exercitio bonorum operum: unde dicit, ingrediebar; idest, in vita et bonis operibus proficiebam. Processus boni est ingressus, quia bona spiritualia ad quae tendit bonus sunt interiora. Phil. 3: quae retro sunt obliviscens (idest bona temporalia, ad quae tendunt peccatores, quae sunt exteriora) ad ea quae priora sunt extendens me ipsum. Prov. 4: ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris non arctabuntur gressus tui.
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus. Hic ponitur causa tristitia. Secundum glos. Exponitur, quod per lumbos intelligitur anima. Et dicit, lumbi, quia ibi est delectatio. Et non est sanitas in carne mea; ut ostendat se infirmum intus et extra.
Sed melius exponitur aliter, quod affligitur per peccatum cum recognoscit miseriam suam. Miseria autem maxime recognoscitur in corruptione sensualitatis. Rom. 7: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae.
Et subdit: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? quasi dicat: ideo cognosco me miserum, et sum contristatus, quia lumbi mei impleti sunt illusionibus. Ad litteram, carnalis delectatio implet me illusionibus, quia diabolus utitur sensualitate nostra sicut instrumento, et ubi nos debiles conspicit, ibi impugnat nos.
Prov. 14: stultis illudit peccatum. Istae autem illusiones variarum rerum ex duplici causa proveniunt.
Quandoque ex corruptione, quia caro semper quaerit convenientia sibi, quantum est de se; et nisi spiritus retineat, oportet quod delectetur in eis; et impossibile est quod spiritus semper sit vigil; et ideo oportet quod illudatur. Quandoque proveniunt tales illusiones ex spiritu proprio, quando scilicet aliquis saepe inserit in se tales cogitationes carnales: et hoc est veniale peccatum primo; demum si consentiat, fit mortale; et hoc recognoscit, non quasi ex carne, sed ex se: unde ait: non est sanitas in carne mea. Rom. 7: scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum.