Afflictus. Hic ponit magnitudinem tristitiae.
Et primo ponit talem magnitudinem. Secundo ponit signum, ibi, rugiebam. Duo posuit in tristitia.
Primum, quod est contristatus. Secundum, quod est incurvatus. Per primum designat tristitiam, per secundum vero dejectionem: et haec duo habet repetere hic. Quantum ad hoc quod est incurvatus, dicit, humiliatus. Quantum ad hoc quod est contristatus dicit, afflictus: et de utroque nimis: et hoc propter magnitudinem mali quod incurrerat, quia peccatum est maximum malum. Et ideo affligitur multis doloribus. Item, propter amissionem magni boni: jer. 2: vide et scito quam malum est dereliquisse dominum etc.. Item secundum Origenem propter immutationem status de statu gratiae et virtutis in statum peccati. Boetius: magnum infelicitatis genus est, fuisse felicem: job 29: quis mihi det, ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus deus custodiebat me? signum magnae tristitiae est rugitus: ideo dicit, rugiebam a gemitu cordis mei. Rugitus dicitur esse vox bestiarum, scilicet leonis et ursi, propter vehementiam doloris vel famis. Unde rugitus est vehementia fletus: job 3: quasi inundantis aquae sic rugitus meus: unde, rugiebam, scilicet amarissime flebam. Sed contingit aliquando quod aliquis flet extra, non tamen ex animi commotione.
Sed non sic ego fleo, immo a gemitu cordis mei procedit hic rugitus: Thren. 1: multi gemitus mei, et cor meum moerens: isa. 59: rugiemus quasi ursi omnes.