Quoniam in te domine speravi. Hic ponitur causa patientiae, quae est triplex. Ex parte dei, ex parte inimicorum, et ex parte sui. Et ex parte dei causa patientiae est, quod tota causa relinquitur deo. Mihi vindictam, et ego retribuam, Hebr. 10.
Et ideo dicit, ego autem in te speravi domine; quasi dicat, in te est causa mea: Hier. 17: spes mea tu. Et quid speras de deo? dixi, tu exaudies me domine, deus meus. Origenes: quandoque homo orat deum, et non exauditur, quia ipse non audit eum praecipientem: Prov. 28: qui declinat aures ne audiat legem, oratio ejus fiet execrabilis; sed qui obedit deo et legi, tunc exauditur: jac. Ult.: multum valet deprecatio justi assidua. Deus autem maxime praecepit patientiam: Matth. 5: si quis te percusserit in una maxilla etc.. Et ideo illi exaudiuntur a deo, qui noverunt pro inimicis orare, ut ecclesia facit; unde dicit jer. 13: si steterint Moyses et Samuel coram me etc. Quia isti in veteri testamento oraverunt pro inimicis, non est anima mea ad populum istum, idest non exaudiam eos pro populo isto; quasi dicat: ideo quia patienter sustineo, tu exaudies me.