Quia. Supra posuit Psalmista mala quae passus est ab hominibus; et ostendit etiam patientiam suam, assignavitque unam rationem patientiae ex parte dei; hic autem assignat rationem patientiae ex parte inimicorum. Contingit aliquando ex dei misericordia, quod qui patitur tribulationem aliquam, sustinet mala quae ab aliis inferuntur, ut pacem cum inimicis habeat: Prov. 16: cum placuerint domino viae ejus, inimicos ejus convertet ad pacem: job 5: bestiae terrae pacificae erunt tibi. Et hoc etiam naturale est: quia nullus est ita saevus sive crudelis, quod quando videt aliquem humiliatum, affligat eum ulterius. Canis etiam non mordet hominem jacentem. Quando ergo aliquis resistit inimico, concitat inimicum ad nocendum sibi, et deus non juvat: Psal. 7: si reddidi retribuentibus mihi mala etc.. Et ideo assignat hic rationem patientiae, quae est ne veniat in manibus eorum: et circa hoc duo facit. Primo commemorat de hostibus gaudium corporis. Secundo insultationem eorum. Dicit ergo, dixi, ne quando supergaudeant mihi inimici mei: si nollet me defendere deus, non intueretur me, et sic superarent me hostes et gauderent. Quantum ad secundum dicit, et dum commoventur pedes mei. Hieronymus habet, deficio: littera nostra habet, super me magna locuti sunt. Et dum labuntur pedes mei etc..
Loquentur. Si intelligatur de praeterito, sic est sensus, dixi ne quando etc.. Potest hoc referri ad experimentum; quasi dicat: expertus sum, quod gauderent. Sed si laberentur pedes mei etc.. Quidam corruunt; quidam labuntur, sed non corruunt; quidam sunt infirmi. Mali quandoque contra aliquem religiosum insultant, et maxime loquuntur super ipsum. 1 Reg. 2: nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Ps. 11: disperdat dominus universa labia dolosa. Tertia est ratio ex parte sui, scilicet ex parte patientis. Primo proponit promptitudinem animi. Secundo causam. Dicit ergo, quoniam ego in flagella paratus sum. Nullus est impatiens nisi de eo quod invitus sustinet.
Quando igitur est paratus ad sustinendum, non est impatiens. Consideranda sunt duo genera hominum.
Quidam sunt qui hic non flagellantur, sed reservantur aeterno igni. Ps. 72: in labore hominum non sunt etc. Scilicet hic non corripiuntur.
Alii sunt qui flagellantur in hoc mundo, quia deus corripit eos ut filios: Heb. 12: flagellat omnem filium quem recipit. Gregorius: signum aeternae reprobationis est, quando deus nullum flagellum dat homini in mundo. Sic et Ambrosius noluit hospitari in domo illius, qui semper fuerat in prosperitate. Et ideo dicit, quoniam ego in flagella paratus sum. Primo ponit dolorem.
Secundo doloris causam. Est autem consuetudo, quod quando aliquis patitur gravem dolorem, sustinet alium dolorem, ut liberetur ab alio graviori: sicut quando homo sustinet extractionem dentis, ut liberetur a dolore dentium. Et ideo dicit, sum paratus ad flagella, quia habeo alium dolorem quem volo curare. Et ideo dicit, dolor meus, scilicet de peccatis, in conspectu meo semper: Rom. 9: dolor continuus cordi meo: thre. 1: o vos omnes qui transitis per viam etc.. Et hic dolor est major omni dolore: non quidem sensu, sed secundum rei veritatem. Augustinus dicit quod omnes afflictiones animae causantur ex amore: homo delectatur in eo quod amat, et timet contrarium ejus quod amat, et dolet similiter. Ergo quanto major est amor, tanto est major dolor de contrario. Sed minima caritas est maximus amor. Ergo dolor de peccato est maximus; sed non magis sentitur, quia appetitus sensitivus non movetur nisi ex apprehensione sensibilium, nisi per redundantiam rationis. Et inde est quod homo plus sentit dolorem de aliquibus aliis rebus quam de peccato: tamen secundum rationem plus vellet sustinere eum quam dolorem de peccato. Causa hujus doloris magni est peccatum; et ideo dicit.