Verumtamen in imagine. Hic ostendit miseriam conditionis humanae, quantum ad occupationem: et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod aliquid sit in homine quod vanitati debet resistere.
Secundo ostendit in generali vanitatem occupationis ejus, ibi, sed frustra. Tertio ostendit hoc idem in speciali, ibi, thesaurizat. Dicit ergo, omnis homo vanitas; tamen aliquid est in homine fixum, quod semper manet in eo dum transit; et hoc est imago.
Et potest hoc tripliciter exponi. Uno modo de imagine dei, quae est inquantum homo est praeditus ratione. Gen. 1: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et haec imago debet resistere vanitati; scilicet ratio, et debet eam, scilicet vanitatem, excludere. Et hoc est quod ait. Quamvis homo sit subjectus vanitati, semper tamen est praeditus ratione. Sed quia non determinatur hic cujus sit imago, ideo nota hic duplicem imaginem: unam caelestis hominis, aliam vero hominis terreni. 1 Cor. 15: sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis.
Dico ergo quod omnis homo est vanitas; tamen omnis homo pertransit in aliquam imaginem, quia, vel per bona opera repraesentat in se imaginem hominis caelestis, vel per mala imaginem terreni. Vel aliter. Imago importat similitudinem. Cursus autem vitae istius dirigitur per aliquam cognitionem, quia affectus movetur secundum cognitum. Est autem duplex cognitio. Una, qua cognoscitur veritas: et haec est certa. Alia est per verisimilitudinem: et haec est quasi cognitio imaginis: quia non attingit ad ipsam veritatem, sed ad similitudinem veritatis. Si homo attingeret ad ipsam veritatem sicut est, non turbaretur, quia consideraret conditionem hujus vitae, et quid erimus post hanc vitam; et sic non occuparetur in ista vita, sed ad ea quae sunt in alia vita tenderet.
Et ideo Hieronymus habet, quantum ad imaginem pertransit homo, tantum turbatur, idest quantum deficit homo a vera cognitione veritatis, tantum turbatur per occupationem hujus vitae, sive in bonis sive in malis. Luc. 10: martha, martha, solicita es, et turbaris erga plurima.
Quando ergo facit bona opera, tunc non turbatur frustra; sed quando non occupat se in bonis, tunc frustra turbatur: isa. 49: vane consumpsi fortitudinem meam. Et ponit exemplum de occupatione quae conturbat homines, quae est occupatio avaritiae; haec autem maxime conturbat homines.
Concupiscentia autem ad horam occupat homines, similiter et ira. Sed, ut dicitur Eccl. 5, avarus non impletur pecunia; et ideo de eo ponit exemplum dicens, thesaurizat et ignorat cui congregabit ea, idest congregat thesauros superfluos in hac vita. Matth. 6: nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, scilicet vane et frustra, quia ignoratis cui congregatis ea. Sibi non, quia job 27: dives cum dormierit, nihil secum affert.
Ergo aliis, sed nescit cui; quia aliquando non congregat pueris, quia non remanent post eum; et si remanent, non tamen scit quales sint, quia aliquando sunt contra parentes.