Exaudi orationem meam domine, et deprecationem etc.. Hic petit suam petitionem admitti: ubi petit ut exaudiatur. Et ponit tria, quae faciunt acceptam petitionem deo. Primum est elevatio mentis in deum: et haec est oratio, quae est ascensus mentis in deum: unde dicit, exaudi orationem meam domine. Psal. 68: ego vero orationem meam ad te domine. Secundum est continuatio petendi: et hoc cum dicit, et deprecationem meam. Jac. Ult.: multum valet deprecatio justi assidua. Tertium est lacrymarum multitudo: et hoc ostendit cum dicit, auribus percipe lacrymas meas. Ne sileas. Hic ponitur signum exauditionis: unde petit quod deus non sileat. Dicitur autem aliquando deus silere, quantum ad malos, quando eos non punit; sicut dicitur isa. 42: tacui, semper silui, patiens fui etc.. Ne sileas, idest ne taceas a punitione. Item aliquando silet non consolando bonos: et sic dicit, ne sileas, animae meae: sed dic animae meae: salus tua ego sum, Ps. 34. Et hoc facit deus in vita ista, cum dicit peccatori: remittuntur tibi peccata tua. Luc. 5. Et etiam in futuro, quando dicet, venite benedicti patris mei etc.. Matth. 25. Hieronymus habet: ad lacrymas meas non obsurdescas, et continuatur cum praecedentibus.
Quoniam advena ego sum apud te. Hic assignat rationem suae petitionis; quasi dicat: hoc praecepit deus, Exod. 22, scilicet quod exaudiantur advenae. Et quia ego sum advena; justum est quod exaudias me. Ego dimisi mundum, et ad te confugi, et sum apud te sicut advena, quia in mundo isto non habeo mansionem manentem, sed sum sicut peregrinus tendens alibi, scilicet ad patriam vitae aeternae, sicut omnes patres mei, fuerunt.
Multi enim sunt advenae in mundo isto non habentes affectum ad res mundanas. Sicut omnes patres mei, scilicet sancti qui peregrini fuerunt, ut apostolus dicit 2 Cor. 5: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. 1 Tim. 6: remitte mihi. Hic petit accelerationem exauditionis; quasi dicat: celeriter fiat quod peto. Et primo ponit effectum petitionis; secundo tempus determinat; unde dicit, remitte mihi, scilicet peccata: quia (Ps. 31), beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Et hoc ut hic, refrigerer, scilicet a peccato, sive a poena quam malignus intendit. Sap. 4: justus autem si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. Et hoc facias, scilicet quod remittas mihi, priusquam abeam, idest antequam recedam ab hoc mundo: quia ibi non est remissio. Job 10: antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam etc.. Et amplius non ero. Hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo sic, remitte etc., quia postquam abiero, non ero in statu, ubi possint peccata dimitti. Job 7: non revertetur oculus meus ut videat bona, scilicet praesentia. Alio modo sic, remitte etc., quia si abeam ex hoc mundo nisi remiseris peccata, non ero in bono esse amplius. Job 18: habitent in tabernaculo ejus socii ejus, qui non sunt.