Tu autem domine. Supra Psalmista commemoravit fiduciam quam habet de deo, quantum ad praeterita; hic autem ponit fiduciam quam habet de deo quantum ad futura, exprimens eam per orationem: et circa hoc duo facit. Primo proponit orationem in generali. Secundo in speciali, ibi, complaceat. Circa primum duo facit. Primo proponit petitionem. Secundo assignat petendi rationem, ibi, misericordiam tuam. Dicit ergo, annuntiavi justitiam tuam. Sed tu domine ne longe facias miserationes tuas a me. Aliqui jam percipiunt miserationem dei, qui scilicet fruuntur gratia et gloria; Psal. 118: misericordia domini plena est terra.
Alii sunt prope, qui non habent impedimentum misericordiae, sed meritum aliquod: psalm. 144: prope est dominus omnibus invocantibus eum.
Alii sunt in quibus est impedimentum: propterea est longe ab eis. Et ideo peto ne sit longe miseratio tua a me propter mea demerita. Et ideo hujus petitionis est duplex ratio: una fiduciae, quae concepta est ex experientia divinae bonitatis. Alia necessitatis quam patitur. Duo sunt secundum quae deus subvenit nobis: scilicet misericordia, inquantum largitur nobis aliqua quae etiam non promisit: Rom. 15: gentes autem super misericordia honorare deum; et veritas, quando reddit vel promissa vel pro meritis. Et ideo ista sunt unita simul: quia semper facit quod promisit, vel abundantius facit. Haec duo sunt homini necessaria: misericordia, ut trahatur ad spem gloriae; et veritas ut confidat. Et hoc non quasi trahamus deum ad nos ex meritis nostris, sed deus per ista nos trahit et traxit. Et ideo dicit: misericordia et veritas tua semper susceperunt me. Alia causa est necessitas malorum. Et ponit duplicia mala: scilicet alia illata ab exteriori, alia ab interiori, ibi, comprehenderunt me. Quantum ad primum dicit, quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus, quae scilicet mala inferuntur mihi, et a mundo et ab hostibus: Ps. 117: circumdederunt me sicut apes; et dicit, quorum non est numerus, quia sunt infinita pericula in mundo, et infiniti mali homines: Eccl. 1: infinitus stultorum est numerus. Interiora mala sunt peccata: et haec mala sunt periculosa dupliciter: propter gravitatem, quia comprehenderunt me iniquitates meae, idest peccata mea ligaverunt me suo pondere: Prov. 5: iniquitates suae capiunt impium, et non potui ut viderem: Sap. 2: excaecavit eos malitia eorum: isa. 59: iniquitates vestrae diviserunt inter vos et deum vestrum. Item periculosa sunt propter multitudinem.
Unde dicit, multiplicatae sunt super capillos capitis mei. Sicut enim capilli sunt innumerabiles, ita sunt innumerabilia peccata, et maxime venialia: quae si non terreant propter pondus, terrent tamen propter multitudinem. Glossa, si vitasti gravia, cave ne obruaris arena: non quod peccata venialia quomodocumque et quaecumque sint, faciant peccatum mortale; sed quia disponunt ad ipsum: jac. 3: in multis offendimus omnes. Effectus hujus est distractio cordis: Eccl. 10: muscae morientes perdunt suavitatem unguenti. Et ideo dicit: et cor meum dereliquit me; quasi dicat, si non tollant charitatem, impediunt tamen fervorem, et ita cor distrahitur, ut non sit fervens: 2 Reg. 7: invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac. Vel, cor meum dereliquit me, idest non cogitavit quae mihi sunt utilia: Psal. 37: lumen oculorum meorum non est mecum.