In praecedenti Psalmo Psalmista ostendit fiduciam, quantum ad deum; hic autem petit a deo misericordiam firmantem. Titulus, in finem Psalmus David. Hic titulus manifestus est jam supra, quia scilicet iste Psalmus quem fecit David, ducit nos in finem, idest in christum: quia agit de passione ejus, quantum ad quaedam. Dicitur tamen in Glossa, quod secundum Hieronymum in originali ejus est titulus, intellectus filiis Core; et est novus titulus in titulis Psalmorum. Est ergo sciendum quod, sicut legitur Num. 16, quando Dathan et Abiron fecerunt schisma contra Moysen pro principatu populi, tunc Core insurrexit contra Aaron pro principatu sacerdotii, et tunc ipse crematus est: non tamen omnes de familia sua in hoc consenserunt, et ideo isti remanserunt, qui non consenserunt ex eis, unde tempore David inter cantores istis data fuerunt ministeria. Et intelligitur, quod iste Psalmus in diebus illis ordinatus fuit ad cantandum.
Sed notandum quod in quibus dicitur, intellectus filiis Core, et dicitur secundum litteram in omnibus in quibus ponitur intellectus, datur intelligi quod per illum Psalmum populus incitatur ad intelligendum divina beneficia, vel aliqua secreta, sicut illud, Ps. 93: intelligite insipientes. Et ibi, Ps. 77, attendite popule etc.. Mystice Core interpretatur calvaria, et christus crucifixus in loco calvariae; et ideo Psalmus iste attribuitur filiis passionis, idest crucis christi. Et isti sunt qui carnem suam crucifixerunt, ut dicitur Gal. 5. Intentio Psalmistae est, quod petit misericordiam divinam. Dividitur ergo Psalmus iste in partes duas. In prima petit divinam misericordiam in generali; in secunda in speciali, ibi, tu autem domine. Circa primum duo facit.
Primo petit misericordiam; secundo inducit necessitatem misericordiae petendae, ibi, inimici mei. Circa primum duo facit. Primo ostendit quibus debetur misericordia; secundo sentiens in se quod meretur misericordia, petit eam, ibi, ego dixi, quia Matth. 5: beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Ergo misericordibus debetur misericordia duplici ratione. Primo ex acceptatione divina: quia deus misericordiam acceptat, per quam homo imitator est dei. Luc. 6: estote misericordes etc.. Secundo ex oratione sanctorum.
Eccl. 29: conclude eleemosynam in sinu pauperis, et haec orabit pro te: et hoc facit, ibi, dominus conservet eum. Circa primum praenuntiat meritum; secundo praemium. Dicit ergo, beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Beatus est ille qui est misericors, qui miseretur egeno et pauperi, Prov. 14: qui miseretur pauperi beatus erit; et dicit, qui intelligit: non dicit, qui subvenit: quia, sicut dictum est, debet esse misericors ad modum dei; sed deus non expectat quod semper petatur. Unde subvenit desiderio antequam petatur: et ideo ille est vere misericors, qui non solum petentibus subvenit, sed etiam indigenti subvenit priusquam petatur. Job 31: si negavi quod volebant pauperibus, si oculos viduae expectare feci. Egenus est qui indiget ab alio accipere; pauper dicitur ille, qui parum habet. Hieronymus habet, qui considerat etc., idest qui suscipit sibi in cura negotia pauperum. Job 29: oculus fui caeco, et pes claudo. Mystice si referatur ad christum, beatus christianus si est filius Core, idest crucis christi per meditationem, qui intelligit, idest qui habet intellectum reductum in obsequium, intelligens super egenum et pauperem, idest beneficium quod christus fecit per crucem. Thren. 3: recordare paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis. Primum ponit cum dicit, in die mala liberabit eum dominus. Dies secundum naturam suam sunt boni, quia sunt facti a deo. Psal. 118: ordinatione tua perseverant dies; sed dicuntur mali propter mala quae in eis contingunt. Eph. 5: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Et dicit, in die mala, idest in die alicujus malae tribulationis.
Est autem multiplex dies mala: scilicet triumphationis.
Eccl. 11: in die bonorum ne immemor sis malorum. Summum malorum est damnatio aeterna, quae imminet homini in judicio, vel particulari, scilicet morte, vel in judicio universali, idest in fine mundi. Et illa dies est mala in qua fit talis damnatio, idest dies illa dies irae, dies tribulationis et angustiae etc.. In hac mala die liberat dominus misericordem.
Matth. 25: esurivi etc.. Venite benedicti etc.: non quod sola misericordia sine aliis virtutibus liberet hominem; sed quia per misericordiam homo satisfacit pro peccatis.