Inimici mei dixerunt. Supra Psalmista petiit misericordiam sanantem; hic autem ponit necessitatem hujusmodi petitionis, quae causatur ab hostibus: et secundum mysticum sensum, quia litteralis est planus, in loco isto dicuntur ista verba ex persona christi. Circa quod tria facit. Primo ponit affectionem malorum volentium malum ejus. Secundo ponit studium eorum insidiantium, ibi, et si ingrediebatur. Tertio ponit consilium tractantium, ibi, adversum me, quia inimicus. Primo desiderat offendere. Secundo insidiatur. Tertio cogitat quomodo perficiatur. Dicit ergo, inimici mei dixerunt, in corde, vel in ore, mala mihi: Matth. 12: malus homo de malo thesauro profert etc. Et haec verba mala sunt exprimentia desiderium eorum de morte christi, vel viri justi. Unde dicitur, quando morietur. Hic est modus expressivus desiderii: Ps. 41: quando veniam et apparebo etc..
Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum.
Et volebant mortem christi, ut fama ejus, quae tunc erat celebris, extingueretur: Hier. 11: eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. Unde dicunt, et peribit nomen ejus. Sed contrarium accidit: quia per mortem magis exaltatus est, et plures post mortem christi conversi sunt: joan. 12: si granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, multum fructum affert: etsi mali insidiantur bonis, ut extinguatur nomen eorum, sed, ut dicitur Prov. 10: memoria justi cum laudibus. Et hoc peccatores procurant insidiando. Sic ergo ponit primo insidiandi modum. Secundo ostendit insidiarum effectum, ibi, ingrediebatur. Circa primum tria facit.
Primo enim proponit dolosum ingressum. Secundo fictum verbum. Tertio insidiosum animum. Dicit ergo, si ingrediebatur ut videret. Hieronymus habet, ut visitaret; quasi dicat, non veniebant causa amicitiae, sed causa explorandi. Sic veniebant principes Judaeorum ut caperent jesum. Sic etiam post mortem christi multi ingressi sunt ecclesiam, ut caperent et insidiarentur sanctis viris. Hoc est quod apostolus dicit Gal. 2: propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram. Quantum ad secundum dicit, vana loquebatur, idest falsa loquebatur populus Judaeorum contra christum, quia ore verba dulcia simulabat: Matth. 22: magister, scimus quia verax es: et interius moliebatur mortem: Ps. 11: vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, labia dolosa in corde et corde locuti sunt.
Quantum ad tertium dicit, cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Animus insidiosus est ille qui congregat verba ex quibus virum justum offendat.
Isti enim non faciunt sicut apes quae congregant mel; sed sicut scarabaei qui congregant stercus. Sed boni congregant mel, quia de divina dulcedine alios dulcorant. Et ideo dicit, cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Et dicit, sibi, idest contra se: Prov. 1: ipsi contra sanguinem suum insidiantur.
Vel, sibi, idest ad suum desiderium consequendum: quia si eum in aliquo malo comprehenderent, multum gauderent: Eccl. 18: si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis: sic dicebant contra christum, Matth. 27: recordati sumus quia seductor ille etc.. Consequenter ostenditur insidiarum effectus, quia egredientes detrahebant; unde dicit, egrediebatur foras, et loquebatur in idipsum. Egrediebatur, vel a simulatione, vel a malitia, vel a familiaritate, vel ab amicitia: quia ante erat et videbatur quasi amicus, et sic loquebatur in idipsum, idest falsum, sicut prius et falsitatis verba. Vel egrediebatur foras a sinu veritatis, vel ab amicitia quam simulabat, vel ab ecclesia, vel societate christi: joan. 6: multi discipulorum abierunt retro.