Benedictus dominus. Hic ponit laudem: et circa hoc duo facit. Primo ponit quaedam ex parte laudati; secundo ex parte laudantis. Benedictus. Benedicere nihil aliud est quam dicere bonum. Aliter nos benedicimus deum, et aliter benedicit nos deus. Nos benedicimus deum, recognoscendo bonitatem ejus. Tob. 12: benedicite deum caeli.
Eccli. 43: benedicentes dominum exaltate eum quantum potestis. Deus autem benedicit nos, causando in nobis bonitatem: quia suum dicere est facere. (Psal. 148) dixit enim, et facta sunt. Secundum ostendit cum dicit, dominus. Potestas dei attenditur secundum duo. Primo secundum opus gubernationis. Sap. 12: tu autem, dominator virtutis cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos; et secundum opus creationis.
Et haec duo tangit cum dicit, dominus, ad quem pertinet gubernare; secundo cum dicit, deus: illud enim omnes opinantur deum quod est primum principium essendi omnibus. Sed operatio gubernationis habet ministros; in opere autem creationis nullum ministerium potest esse. Unde honor qui debetur gubernatori, potest aliis communicari.
Gal. 4: sicut Angelum dei excepistis me. Et haec dulia est. Sed latria, quae debetur creatori, nulli debetur. Et ideo Glossa dicit: dominus, cui debetur dulia; deus, cui debetur latria. Et dicit, Israel, idest videntium deum; quia etsi omnia gubernat, tamen uberem fructum gubernationis, qui est vita, soli fideles consequuntur.
Et si omnes colant deum, tamen cultum latriae soli fideles soli deo offerunt. Tertium ostendit cum dicit: a saeculo et in saeculum; quia scilicet potestas tua non est corporalis, sed aeterna. Psal. 144: regnum tuum regnum omnium saeculorum.
Ex parte laudantis dicit duo: scilicet confessionem oris. Rom. 10: corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
Et hoc facit cum dicit: benedictus deus etc.. Item complacentiam affectus. Phil. 4: gaudete in domino.
Et ideo dicit, fiat, fiat; quasi dicat: complacet sibi cum bonis ejus: et ingeminat ad significandum hujus complacentiae continuationem. 1 Paral. Ult.: domine deus, custodi hanc voluntatem.
In Hebraeo habetur, amen, amen. Et quia amen amen ponitur in fine librorum, credunt quidam quod dividatur liber Psalmorum in multos libros, et compleatur unus hic. Sed non est verum; quia ponitur hic fiat, sive amen, ut sit continuatio voluntatis, non ut sit consummatio operis.