In die. Sicut dictum est, duo dixit: turbationem ad seipsum etc. Et fiduciam, ibi, propterea memor ero tui. Et posuit causam turbationis; modo exponit causam, quare memor sit dei. Et primo ponit experimentum divinae misericordiae; secundo addit orationem, ibi, apud me oratio. Et facit duo, secundum duplicem statum divinae misericordiae; quia misericordia dei placida est in prosperitate et adversitate. Et ideo quantum ad prosperitatem dicit, in die mandavit dominus misericordiam suam, idest tempore prosperitatis; quasi dicat: quicquid habeo prosperitatis, imputo divinae misericordiae.
Thren. 3: misericordiae domini, quia non sumus consumpti. Quantum ad statum adversitatis dicit, et nocte, idest tempore adversitatis dedit canticum ejus, idest laetitia, idest est mihi in tribulatione consolatio maxima ex divina misericordia.
Unde alia littera habet, in die declaravit, idest idest divina misericordia declaratur, idest manifestatur tempore adversitatis. Eccl. 35: speciosa misericordia dei in tempore tribulationis. Psal. 50: secundum multitudinem miserationum tuarum etc.. Secundum Hieronymum tamen sic legitur, in die mandavit dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus apud me. Et haec oratio domini etc.: quasi dicat, percipio misericordiam dei etc. In die naturali, vel adversitatis; in nocte canticum dei, et oro iterum, deo vitae meae: et haec est planior: tamen secundum quod Glossa exponit, exponatur et dicamus, apud me oratio, ubi proponit orationem: et facit circa hoc tria. Primo describit modum orandi; secundo orationis tempus; tertio orationis effectum. De oratione duo dicit: qualiter se habeat ad orandum: quia aliquando orat homo, et oratio ejus non est apud deum, quando non orat per se, sed ut videatur quasi in publico. Matth. 6: tu autem cum oraveris etc.. Secundo qualiter se habeat ad eum quem orat, quia, deo vitae meae, scilicet naturalis vitae auctori. 1 Reg. 2: dominus mortificat et vivificat. Item vitae gratiae.
Ipse est vita tua: quia anima vivit per gratiam per hoc quod vivit deo. Item vitae gloriae. Psal. 35: apud te est fons vitae. Consequenter ponitur oratio, et, dicam deo susceptor meus es etc..
In qua duo facit. Primo gratias agit de beneficiis perceptis; secundo quaerit rationem de malis quae patitur. Primo debet homo praemittere, quia non est gratus de beneficiis perceptis, ideo indignus est de percipiendis. Sap. 16: ingrati spes etc.. Et ideo dicit, susceptor meus es. Hieronymus habet, petra mea es, idest fortitudo. Et ideo susceptor dicitur ad defendendum. Psal. 3: tu autem domine susceptor meus es etc.. Vel, susceptor meus es, idest naturae meae. Isa. 42: ecce servus meus, suscipiam illum. Vel susceptor meus in baptismo. Ps. 17: assumpsit me de aquis multis. Et si susceptor es, miror de malis quae patior. Et primo inquirit rationem de malis; secundo proponit quaedam quae sunt signa unius et causa alterius, ibi, dum affligit. Ex malis duo considerat.
Unum ex parte dei: scilicet quod esset ejus oblitus. Aliud ex parte sui, quia premebatur tristitia. Ex parte dei, quia permittebat eum affligi: et ideo dicit: quare oblitus es mei, quia olim sic suscepisti me. Isa. 49: dominus oblitus est mei.
Sed in rei veritate non est oblitus ex parte sui qui affligebatur: unde dicit, et quare contristatus incedo, idest quae est causa qua das me tristitiae? Psal. 37: tota die contristatus ingrediebar, dum affligit me inimicus. Hic ostendit dolorem quem patitur ab adversariis: et assignat effectum persecutionis; quasi dicat: haec est causa quare contristatus incedo, quia affligor ab inimicis quandoque a temporalibus, quandoque a spiritualibus. Matth. 13: inimicus homo hoc fecit. Causa doloris seu effectus est, dum confringuntur ossa mea. Ossa ecclesiae sunt fortes, ut praelati et viri perfecti. Et quandoque per adversarios temporales, quandoque per tentationes affliguntur. Psal. 21: dinumeraverunt omnia ossa mea. In quolibet homine quaelibet virtus est sicut quoddam os: et si contingat justum castum cadere, confringitur os ejus. Exprobraverunt. Hic agit de causa tristitiae quam patitur ex verbis injuriosis: unde dicit, exprobraverunt mihi, scilicet verbis injuriosis. Jer. 20: factus sum in derisum tota die, omnes subsannaverunt me. Et hoc improperium est gravissimum. Tanto quis gravius fert improperium, quando fit sibi de re de qua gloriatus confidit. Iste autem maxime gloriabatur de deo: et ideo hoc opprobrium est sibi gravissimum.
Et ideo inimici mei, dicunt mihi per singulos dies, ubi est deus tuus? Psal. 12: ne quando dicat inimicus etc. Quare tristis es etc..
Hic ostendit orationis effectum. Et oratio habet duplicem effectum. Unus est expulsio tristitiae.
Alius est augmentum spei. Primus effectus est, quia per orationem ascendit mens hominis in deum; et quia deus est summe bonus; quando anima inhaeret ei, sentit delectationem maximam, et delectatio pellit tristitiam vel diminuit: et ideo dicit, quare tristis es etc. Ex quo oravi. Et hoc expositum est supra. Alius effectus est, quia crescit in spe: quia si rex admittit aliquem ad familiare obsequium et colloquium, assumit fiduciam petendi et obtinendi. In oratione autem homo specialiter loquitur cum deo. Psal. 27: in ipso speravit cor meum etc. Et ideo subdit, spera in deo; et hoc expositum est supra.