Tota die. Hic agit quid ex exteriori opprobrio nascatur in corde. Et primo ponit verecundiam.
Secundo subdit causam, ibi, a voce. Primo ponit verecundiam, et dicit, tota die verecundia mea contra me est, idest continue est in conspectu meo.
Vel, contra me, idest contra id quod debetur mihi, scilicet honor qui debetur virtuosis. Verecundia, secundum philosophum, est timor de turpi. Est autem turpitudo duplex. Prima secundum veritatem; et haec est turpitudo peccati: et verecundia de tali non cadit in virtuosos, quia non habent in se conscientiam de peccato de quo verecundari possint: sed cadit in malos: Rom. 6: quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? alia turpitudo est secundum aestimationem, scilicet quod patiatur exterius abjecta vel opprobria: et haec est etiam in perfectis viris: et de hac dicit hic, tota die etc.. Signum verecundiae est rubor in facie. Verecundia est timor confusionis; et passio haec concitat spiritus vitales, et ideo alteratur sanguis.
Et inverecundi sunt pallidi, et verecundi sunt rubei. Tamen timidi qui timent mortem, fiunt pallidi, sed non qui timent opprobrium. Et ratio est: quia natura retrahit se ad locum ubi est defectus; unde quando timet de vita, sanguis et spiritus retrahunt se ad principium vitae, scilicet cor.
Quando vero timet aliquid exterius, spiritus et sanguis retrahunt se ad exteriora. Dicit ergo, et confusio faciei meae cooperuit me, idest induit vultum meum rubedine. Et dicit, confusio faciei meae, quia nascitur in facie; sed quando est ita magna quod cooperiat totum corpus, causatur ex conculcatione et vilificatione. Quantum ad secundum dicit, a voce exprobrantis. Exprobratio est quando ingeritur alicui improperium in faciem: Ps. 100: tota die exprobrabant mihi etc.. Oblocutio est occulta detractio: Eccl. 10: si mordeat serpens in silentio, nihil minus ab eo qui occulte detrahit.
Sic factum est sanctis tempore persecutionis: nam maximus fecit comprehendi malas mulieres, et confiteri quod christiani mala fecissent cum eis; unde dicit, a voce exprobrantis. Exprobraverunt etiam christo, et in se et in membris. Et ideo dicit, a facie inimici et persequentis. Et ideo dicit, inimici, quia odium est causa persecutionis: 1 Cor. 4: persecutionem patimur, propter justitiam, et sustinemus.