Accingere gladio tuo super femur. Hic describitur virtute potens. Et primo ponitur ejus bellica virtus. Secundo ejus in bello processus, ibi, intende. Tertio effectus, ibi, et deducet te. Virtus bellica consistit in fortitudine naturali, et praeparatione armorum. Primo ergo ponit fortem praeparationem armorum, cum dicit, accingere gladio tuo: secundum aliam litteram dicit, super femur tuum potentissime. Ubi designatur virtus armorum: Cant. 3: uniuscujusque ensis super femur suum.
Sed secundum Glossam aliud est accingi, quia qui accinguntur parantur ad bellum, scilicet milites. 1 Mac. 3: accingimini et estote filii potentes, et estote parati in mane, quoniam melius est nobis mori in bello etc.. Aliud est praecingi, quia praecinguntur qui parantur ad serviendum: Luc. 12: praecinget se, et faciet illos discumbere etc.. Aliud est succingi, quia succinguntur qui parantur ad ambulandum: Eccl. 36: latro succinctus exiliens de civitate. Aliud est discingi, quia discinguntur, qui vadunt ad quiescendum: 3 Reg. 20: non glorietur accinctus aeque ut discinctus. Gladius christi est doctrina ejus. De hoc gladio habetur Eph. Ult. Gladius spiritus quod est verbum dei.
Hoc gladio posuit christus divisionem in hoc mundo, ut bona discernantur a malis: Matth. 10: non veni pacem mittere, sed gladium. Hic gladius est ex utraque parte acutus, ut testatur Apoc. 1, quia de aeternis et temporalibus instruxit. Et est super femur, quia organo humanitatis verbo doctrinae usus est: isa. 52: ego ipse qui loquebar, ecce adsum.
Potentissime. Ubi ostenditur ejus virtus seu potentia naturalis: 1 Reg. 2: non est fortis sicut deus noster: job 9: si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Specie tua. Secundum Hieronymum et Hebraeos hoc quod dicitur, specie, conjungitur cum hoc, quod dicitur, potentissime, et est totum sub uno versu, et sic uno modo legitur in Glossa; et si sic conjungatur cum potentissime, sic est sensus: tu christe es potentissimus, specie tua, scilicet humanitatis, secundum quam etiam est maximus virtute: Cant. 5: species ejus ut Libani. Et pulchritudine tua, scilicet divinitatis: sapien. 13: quorum si specie delectati deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est. Vel es potentissimus, specie tua, idest speciosa pulchritudine tua.
Unde Hieronymus habet, laude tua, quia ex hoc es laudabilis et gloriosus, quia es armatus et fortis.